PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

87.1.5 Tu uero cum uideris decredentem discipulum, excogita dominatoris clemenciam, qualiter et pro una anima ostendit seipsum uulnera habentem, et accedit ut saluet unum, et nimirum aliis grossiorem existentem.
CLOSE
Griffolini

87.1.5 Tu autem cum discipulum non credentem uideas: considera domini clementiam: quomodo pro una etiam anima uulnera sua ostendit: et ut unum saluum faceret apparuit. et cum crassioris esset ingenii:
CLOSE
Griffolini-Montanus

87.1.5 Tu autem cum discipulum non credentem videas, considera domini clementiam, quo modo pro vna etiam anima vulnera sua ostendit, et vt vnum saluum faceret, apparuit: et cum crassioris esset ingenii,
CLOSE
Montfaucon

87.1.5 Tu vero cum vides non credentem discipulum, Domini clementiam cogita, quomodo vel pro una anima ostendat se vulnera excepisse, et adveniat ad unius salutem, etiamsi crassiore quam caeteri animo esset.