Iohannis Crisostomi omelie in Iohannem

Omelia LXXXVII (Paris fol.155vb-157vb; Harley fol.198vb-201rb)

87.1.1 Thomas uero unus ex duodecim qui dicitur Didimus non erat cum eis quando uenit Ihesus. Dixerunt ergo ei alii discipuli: Vidimus dominum. Hic uero dixit: Si non uidero in manibus eius.

87.1.2 Sicut simpliciter et ut contingit credere facilitatis est, ita ultra scrutari et multum inuestigare grossissime mentis est.

87.1.3 Propter hoc et Thomas accusatur. Apostolis enim dicentibus quoniam: Vidimus dominum; non credidit. Non tantum illis decredens, quantum rem putans impossibilem esse, hoc est eam que ex mortuis resurrectionem.

87.1.4 Non enim dixit: Non credo uobis, sed: Nisi uidero, non credam. Qualiter igitur omnibus congregatis ipse defecerat solus? Decens erat a disseminatione que iam facta erat, nondum et tunc eum redisse.

87.1.5 Tu uero cum uideris decredentem discipulum, excogita dominatoris clemenciam, qualiter et pro una anima ostendit seipsum uulnera habentem, et accedit ut saluet unum, et nimirum aliis grossiorem existentem.

87.1.6 Idcirco eam que per sensum qui grossissimus querebat fidem, et neque oculis credebat. Non enim dixit: Nisi uidero, sed: Nisi rimatus fuero, ne qualitercumque phantasia quod uidebatur esset.

87.1.7 Et nimirum discipuli hec annunciantes digni fide tunc erant, et ipse promittens. Sed tamen quia quesiuit plus, neque hiis eum priuauit Christus.

87.1.8 Et cuius gracia non confestim ei apparet, sed post dies octo? Vt in medio resonatus ipse et a discipulis hec audiens, et in amplius accendatur desiderium, et fidelior ad id quod futurum est fieret.

87.1.9 Vnde autem sciuerat quoniam et costa aperta erat? a discipulis id audiens. Qualiter igitur hoc quidem credidit, illud uero non credidit? quoniam hoc multum et inopinabile et mirabile erat.

87.1.10 Intuere uero nichil amorem ueritatis apostolorum, qualiter minorationes non occultant, neque suas, neque que aliorum, sed cum multa eas scribunt ueritate.

87.1.11 Adstat utique rursus Ihesus, et non expectat ab illo rogari, nec audire quid tale;

87.1.12 sed nichil dicente ipse preassumens que desiderabat complet, ostendens quoniam et cum hec loquebatur ad discipulos aderat; etenim uerbis usus est eisdem, et ualde increpatiue, et ad id quod deinceps eruditiue.

87.1.13 Dicens enim: Fer digitum tuum et uide manus meas, et manum tuam fer et mitte in costam meam; induxit: Et ne fiat infidelis sed fidelis.

87.1.14 Vides quoniam infidelitas erat ambiguitas? Sed antequam spiritum sanctum acciperet, post hec autem non adhuc, sed firmi de reliquo erant. Non hac autem solum increpauit, sed et per ea que deinceps.

87.1.15 Quia enim ille respirauit certioratus et clamauit: Dominus meus et Deus meus; dicit ei Christus: Quoniam uidisti me, credidisti; beati qui non uiderunt et crediderunt. Hoc enim est fidei ea que non uidentur suscipere.

87.1.16 Est enim fides speratarum substancia rerum, redargutio non uisarum. Hic autem non discipulos beatificat solos, sed eos qui post illos credunt.

87.1.17 Et nimirum, ait, discipuli uiderunt et crediderunt, sed nichil tale petierunt. Sed a sudariis confestim eum qui de resurrectione est susceperunt sermonem, et antequam corpus considerarent, fidem ostenderunt omnem.

87.1.18 Cum igitur dixerit: Quis nunc uellem secundum tempora illa esse et uidere Christum mirificantem, excogitet quoniam: Beati qui non uiderunt et crediderunt.

87.1.19 Dignum est autem quererere qualiter corpus incorruptibile typos ostendit clauorum et tangibile erat mortali manu. Sed ne tumultueris. Condescensionis enim erat quod fiebat.

87.1.20 Quod enim ita subtile et leue erat ut clausis intraret ianuis, a grossicie omni erutum erat, sed ut crederetur resurrectio hec ostenduntur. Et ut discant quoniam ipse erat qui crucifixus fuerat, et non alius pro alio surrexit.

87.1.21 Propterea resurgit habens signa crucis et comedit propter hoc. Et apostoli denique superius et inferius signum hoc faciebant resurrectionis, dicentes: Qui comedimus cum eo et bibimus.

87.1.22 Sicut igitur in procellis ambulantem considerantes ante crucem, non dicimus alterius nature corpus illud sed nostre,

87.1.23 ita post resurrectionem eum uidentes typos habentem, non dicemus id corruptibile de reliquo.

87.1.24 Propter discipulum enim hec monstrabat: Multa autem alia signa fecit Ihesus.

87.1.25 Quia enim minora aliis dixit euangelista, dicit quoniam neque reliqui omnes omnia dixerunt, sed que sufficiencia erant ad fidem attrahere eos qui audiunt.

87.1.26 Quia: Si omnia, ait, scripta essent, neque mundum estimo cepisse libros.

87.2.1 Vnde manifestum est quoniam non largitionis gracia que scripserunt dixerunt, sed utilitatis solum. Qui enim plura dimiserunt qualiter utique hec propter largitionem scripsissent? Cuius igitur gracia non omnia pertransierunt?

87.2.2 Maxime quidem propter multitudinem. Deinde et illud excogitabant quoniam qui non credet hiis que dicta sunt, neque pluribus attendet. Qui uero hec suscipit, nullo indigebat alio in fidei rationem.

87.2.3 Michi autem hic interim uidetur ea que post resurrectionem dicere signa. Ideo ait: In conspectu discipulorum suorum.

87.2.4 Sicut enim ante resurrectionem oportebat facta esse multa, ut credant quoniam filius est Dei, ita et post resurrectionem ut suscipiant quoniam resurrexit.

87.2.5 Propterea et adiecit: In conspectu discipulorum eius; quia cum solis eis factus est post resurrectionem.

87.2.6 Ideoque dixit: Mundus non ultra me considerat. Deinde ut discas quoniam discipulorum solum gracia fiebant que fiebant, induxit:

87.2.7 Vt et credentes uitam eternam habeatis in nomine eius; communiter ad naturam loquens, et ostendens quoniam non illi cui creditur, sed nobisipsis ea que maxima sunt largiuntur; in nomine eius, hoc est, per eum. Ipse enim est uita.

87.2.8 Post hec manifestauit seipsum discipulis in mari Tyberiadis. Vides quoniam non continue cum eis incedit, neque ut antea?

87.2.9 Apparuit denique uespera et auolauit. Deinde post octo dies rursus semel et rursus auolauit. Denique post hec in mari, et rursus cum multo timore. Quid autem est, hoc id est: Manifestauit?

87.2.10 Ex hoc manifestum est quoniam non uidebatur, nisi condescenderet. Propterea quia de reliquo incorruptibile erat corpus et inuiolabile. Cuius autem gracia meminit loci?

87.2.11 Ostendit quoniam plus erat quod abstulit timoris ut de reliquo ipsi et procedant a domo et ubique adeant. Non ultra enim in domo conclusi erant, sed in Galileam inerant, periculum declinantes Iudaicum.

87.2.12 Venit igitur Symon piscari. Quia enim neque ipse continue cum eis erat, neque spiritus datus erat, neque quid eis commissum tunc erat, neque quid habentes agere artem tractarunt.

87.2.13 Et erant simul Symon et Thomas et Nathanael qui a Philippo uocatus est et filii Zebedei et alii duo. Nichil igitur habentes agere ad piscationem iuerunt, et in nocte hoc ipsum faciebant quia formidolosi erant.

87.2.14 Hoc et Lucas ait, sed non est hoc illud, sed aliud hoc. Alii uero discipuli sequebantur eo quod colligati erant de reliquo sibi inuicem, et simul uolebant considerare piscationem et uocationem bene disponi.

87.2.15 Laborant igitur et afflictis assistit Ihesus. Et non mox ostendit seipsum ut et in allocutionem uenirent. Dicit igitur eis: Numquid pulmentum habetis?

87.2.16 Interim humanius loquitur ut debens aliquid emere ab eis, ut autem innuerunt nichil habere, iussit mitttere in dexteram nauigii rethe et mittentes usi sunt captura.

87.2.17 Vt autem eum cognouerunt, rursus ydiomata propriorum indicant modorum discipuli Petrus et Iohannes. Nam hic quidem feruentior, ille uero excelsior erat; et hic quidem acutior, ille uero perspicatior.

87.2.18 Propterea Iohannes quidem primus cognouit Ihesum, Petrus uero primus iuit ad eum. Etenim non ea que contingunt facta erant signa. Que autem erant que facta sunt?

87.2.19 Primum quidem multos comprehensos esse pisces. Deinde non scissum esse rethe. Deinde antequam exissent inuenisse carbones et piscem superiacentem et panes.

87.2.20 Non adhuc enim ex materia supposita operatur, sed ad id quod admirabilius ducit signa ostendens quoniam et tamen ex materia subiecta faciebat, propter quamdam dispensationem faciebat ante crucem.

87.2.21 Vt igitur cognouit eum, omnia eiecit et pisces et rethia, et precinctus est Petrus. Vides et uerecundiam et afflictionem?

87.2.22 Et nimirum aducentis cubitis erant, sed neque ita sustinuit naui ad eum uenire, sed natans accessit. Quid igitur Ihesus? Venite, prandete, ait, et nullus audebat interrogare eum.

87.2.23 Non adhuc enim eamdem propalationem habebant, neque similiter confidebant loqui, neque ueniebant ad eum loquentem per sermonem de reliquo;

87.2.24 sed cum silentio et formidine multa et reuerencia sedebant attendentes in eum. Nam sciuerant quidem quoniam dominus est.

87.2.25 Propterea non interrogabant: Tu quis es? Formam autem altercatione uidentes et multa stupefactione plenam, ualde erant stupefacti, et uolebant quidem de ea interrogare.

87.2.26 Sed formido et scire eos quoniam non alter quis erat, sed et ipse detinebat interrogationem, et solum comedebant ea que eis condidit in ampliori potestate.

87.2.27 Hic enim non respicit in celum, neque humana illa facit, ostendens quoniam illa condescensionis gracia fiebant.

87.2.28 Quoniam autem non continue conuersabatur, neque similiter dicit quoniam: Tercio hoc apparuit eis quando suscitatus est a mortuis.

87.2.29 Et iubet ex piscibus afferre, ostendens quoniam quod uidebatur non erat phantasma, sed hic quidem non dicit quoniam: Cum eis comedit. Lucas autem alibi id ait quoniam: Cum eis erat comendens.

87.2.30 Qualiter autem non nostrum dicere. Modo enim quodam inopinabiliori hec fiebant, non ut natura indigente cibis de reliquo, sed condescensione ad demonstrationem resurrectionis facta.

Morale lxxxvii. Quoniam oportet omnem ferre malignationem propter amorem Christi et quot mala auariciam sequuntur et de modis fornicalibus.

87.3.1 Fortassis hec audientes infremuistis, et eos qui erant cum eo tunc beatificastis, et eos qui debent cum eo esse futuri secundum diem communis resurrectionis. Quocirca uniuersa agamus ut faciem illam mirabilem uideamus.

87.3.2 Si enim nunc audientes ita ardemus, et concupiscimus secundum illos factos esse dies quibus in terra conuersabatur, et uocem audisse et uisum inspexisse, et accessisse et tetigisse et ministrasse.

87.3.3 Excogita qualite est eum uidere, non adhuc cum mortali corpore neque humana patientem, sed ad angelis armigeris ornatum in inuiolato corpore et ipsos existentes et illum uidentes et alia prosperitate fruentes omnem uincente sermonem.

87.3.4 Ideo utique deprecor, omnia amagus ut non ab hac excidamus gloria. Nequaquam enim difficile si uoluerimus, nequaquam honerosum si attenderimus.

87.3.5 Si enim sustinuerimus, et corregnabimus. Quid est si sustinuerimus? si tribulationes ferimus, si persecutiones, si artam ambulauerimus uiam. Arta enim natura est et laboriosa, optione uero nostra leuior fit, spe futurorum.

87.3.6 Quod enim confestim leue tribulationis secundum superhabundanciam, in superhabundanciam eternum glorie pondus operatur, non intuentibus nobis ea que uidentur.

87.3.7 Transponamus igitur oculos in celum et semper illa ymaginemur et uideamus.

87.3.8 Si enim in illis semper conuersabimur, non a uoluptuosis que hic sunt paciemur quid, neque tristia ut grauia portabimus;

87.3.9 sed hec et hiis similia deridebimus, et nichil nos neque subiecere, neque eleuare poterit solum, si desiderium illuc tenderimus, si ad amorem illum aspiciamus.

87.3.10 Et quid dico quoniam non dolebimus in presentibus uersutis? Neque enim uidere ea putabimus de reliquo. Tale enim est amor spiritualis.

87.3.11 Eos denique qui non presentes sunt nobiscum sed absunt, diliguntur autem secundum unamquamque ymaginamur diem. Magna enim amoris tyrannis ab omnibus desistit et ei qui diligitur alligat animam.

87.3.12 Si ita Christum amauerimus, omnia que hic umbra omnia ymago uidebuntur et sompnium. Et dicemus et nos: Quis nos separabit ab amore Christi? Tribulacio uel artatio?

87.3.13 Non dixit pecunie uel diuicie uel pulchritude. Hec enim ualde uilia et derisibilia sunt. Sed que uidebantur esse grauia posuit: fames, persecutiones, mortes.

87.3.14 Deinde ille quidem et hec ut nichil existencia expuit. Nos autem propter pecunias separamur a uita nostra, et a lumine abscidimur.

87.3.15 Et Paulus quidem non mortem, non uitam, non presencia, non futura, non creationem aliam prehonorat ei qui in illum amori est. Nos autem argentum quodcumque si uiderimus, ardemus et eius conculcamus leges.

87.3.16 Si uero non tolerabilia hec dicta, multo magis fiencia. Versutum enim hoc est quoniam audientes quidem horremus, agentes uero non horremus.

87.3.17 Sed et iuramus facile et deieramus et rapimus et usuras expectimus, et sobrietatem contempnimus, et ab oratione diligentissima desistimus, et plura transgredimur preceptorum, et pecuniarum gracia futurorum et nostrorum et nullam facimus curam.

87.3.18 Qui enim pecunias amat decem milibus proximum disponet malis, et seipsum cum illo.

87.3.19 Etenim irascetur facile et conuiciabitur, et stultum uocabit et iurabit et periurabit, et neque ueteris mensuras obseruabit legis. Non enim amabit proximum qui aurum amat.

87.3.20 Et nimirum nos et inimicos iubemur amare, qualiter poterimus regno potiri.

87.3.21 Si enim uetera precepta complentes non poterimus ascendere celum, nisi habundauerit iusticia nostra plus illis qui et illam transgredimur quam habebimus excusationem?

87.3.22 Qui pecunias amat non solum inimicos non amabit, sed et amicis ut inimicis utetur.

87.4.1 Et quid dico amicos? Etenim et ipsam multociens naturam ignorarunt qui pecunias amant.

87.4.2 Qui talis non cognationem nouit, non consuetudinis meminit, non etate uerecundatur, non amicum habet aliquem, sed et ad omnes odiose disponitur;

87.4.3 et ante omnes alios ad seipsum non in perdendo solum animam suam, sed in ostendendo seipsum infinitis sollicitudinibus et laboribus et tristiciis.

87.4.4 Etenim peregrinationes et odia et pericula et insidias et omne quodcumque sustinebit, solum radicem malorum habeat apud seipsum, et multum aurum numeret.

87.4.5 Quid igitur fiet utique egritudine hac difficilius? Etenim et uoluptate et delectatione uniuersa et gloria et honore priuatur, propter quam multa peccant homines.

87.4.6 Qui pecunias amat suspicatur infinitos, et accusatores habet multos et inuidentes et detrahentes et insidiantes.

87.4.7 Nam qui quidem iniusticiam patiuntur, odiunt ut mala pacientes. Qui uero nondum passi sunt, formidantes ne patiantur, et aliis condolent hiis qui passi sunt, ostendunt prelium idem.

87.4.8 Qui uero maiores et potentiores sunt, morsi et indignantes pro humilioribus adhuc et inuidentes similiter sunt inimici. Et odiunt amplius homines?

87.4.9 Cum enim et Deum preliatus quis fuerit, que ei de reliquo spes erit? Que mitigatio? Que refrigeratio? Qui pecunias amat, neque uti eis potest umquam, sed seruus erit et custos, non dominus.

87.4.10 Ampliora enim semper studens facere, nusquam quidem consumere uolet. Abscidet autem seipsum et omnibus pauperibus pauperior disponetur, nusquam desiderium sistens.

87.4.11 Et quidem pecunie non ut custodiamus, sed ut utamur facte sunt.

87.4.12 Si uero debemus eas suffodere aliis, quid fiet utique nostrum miserius, qui circumcurrimus que omnium sunt comprehendere, studentes ut includamus intus et communem abscidamus usum?

87.4.13 Est et alia egritudo hac non minor. Nam hii quidem in terram suffodiunt, alii uero in uentrem et uoluptatem et inebrietatem cum iniusticia, et eam que luxurie adicientes sibiipsis tormentationem.

87.4.14 Et hii quidem parasitis et blanditoribus, alii uero aleis et meretricibus, alii uero aliis talibus ministrant consumptionibus, decem milia incidentes sibiipsis in Gehennam ferentes uias, rectam et legalem dimittentes eam que ad celum fert.

87.4.15 Et nimirum non lucrum solum, sed et delectationem maiorem hiis que dicta sunt habet. Nam qui quidem meretricibus dat, derisibilis erit et turpis et multa habebit prelia et breuem uoluptatem, magis autem neque breuem.

87.4.16 Quantacumque enim dederit meretricibus nullam graciam eis scient. Dolium enim est perforatum aliena domus.

87.4.17 Sed et aliter et inuerecundum est genus illud, et inferno assimilatur eius concupiscencia, huic eius desiderium comparauit Salomon. Et tunc stat solum cum ab omnibus denudatum uiderit amatorem.

87.4.18 Magis autem neque tunc stat, sed ornatur magis et superuenit et multum aduersus eum mouet risum, et tot operatur in eum mala quot neque pertransire uerbo possibile est.

87.4.19 Sed non delectatio eorum qui saluantur talis est. Neque enim habet quis hic, sed omnes letantur et exultant, et qui bene paciuntur et qui uident.

87.4.20 Non furor, non tristicia, non uerecundia, non opprobrium talem uastat animam,

87.4.21 sed multa quidem leticia consciencie, multa uero futurorum spes, clara gloria et multa luculencia, et amplior omnibus, ea que a Deo est beniuolencia et stabilitas; et precipicium ibi nullum, neque suspicio sed portus influctuosus et tranquillitas.

87.4.22 Hec igitur omnia excogitantes et uoluptatem uoluptati comparantes, eligamus que meliora sunt, ut et futuris fruamur bonis, gracia et clemencia domini nostri Ihesu Christi cui gloria et imperium in secula seculorum, amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY