PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

87.2.14 Hoc et Lucas ait, sed non est hoc illud, sed aliud hoc. Alii uero discipuli sequebantur eo quod colligati erant de reliquo sibi inuicem, et simul uolebant considerare piscationem et uocationem bene disponi.
CLOSE
Griffolini

87.2.14 Lucas non hoc sed aliud meminit. Alii autem discipuli una sequebantur. Volebant enim simul et esse et uidere ueritatem, et ocium suum bene disponere.
CLOSE
Griffolini-Montanus

87.2.14 Lucas non hoc, sed aliud meminit. Alii autem discipuli vna sequebantur: volebant enim simul et esse, et videre veritatem, et ocium suum bene disponere.
CLOSE
Montfaucon

87.2.14 Hoc etiam Lucas ait; sed non idem ipsum, verum aliud indicat. Alii vero discipuli sequebantur, quod una de reliquo conjuncti essent, et simul vellent piscantes videre, atque hoc otio placide frui.