Commentarius

[Homilia LXXXVII]

87.1.1 Thomas autem unus ex duodecim, qui dicitur Didymus, non erat cum eis quando venit Jesus. Dixerunt ergo ei alii discipuli, Vidimus Dominum. Ille autem dixit, Nisi videro, non credam, etc.

87.1.2 Sicut simpliciter, leviterque credere, facilitatis est; sic ultra modum perquirere et explorare, crassissimae mentis.

87.1.3 Ideo et Thomas accusatur; Apostolis enim dicentibus, Vidimus Dominum, non credidit; non tantum illis fidem negans, quantum rem fieri non posse existimans, nempe resurrectionem a mortuis.

87.1.4 Non enim dixit, Non credo vobis, sed, Nisi mittam manum meam, non credam. Quomodo aliis congregatis hic solus aberat? Verisimile est ex dispersione praecedenti illum nondum reversum fuisse.

87.1.5 Tu vero cum vides non credentem discipulum, Domini clementiam cogita, quomodo vel pro una anima ostendat se vulnera excepisse, et adveniat ad unius salutem, etiamsi crassiore quam caeteri animo esset.

87.1.6 Ideo per crassissimum omnium sensum fidem quaerebat, neque oculis credebat. Neque enim tantum dixit, Nisi videro; sed etiam, nisi attrectavero, ne id quod videbatur phantasia esset.

87.1.7 Atqui discipuli qui haec nunciabant fide digni erant, et Dominus quoque qui pollicitus erat. Attamen quia plura requisivit, neque illis quidem ipsum Christus privavit.

87.1.8 Et1862: om. cur non statim illi apparuit, sed post dies octo? Ut antea a discipulis institutus et edoctus, in majus traheretur desiderium, et magis in futuro confirmaretur.

87.1.9 Unde didicerat latus apertum fuisse? Id a discipulis audierat. Cur aliud credidit, aliud non credidit? Quia hoc admodum mirabile erat.

87.1.10 Perpende autem quam vere loquantur Apostoli, quomodo nec sua nec aliena vitia occultent, sed veracissime scribant.

87.1.11 Adstat iterum Jesus, neque ab illo rogari exspectat, neque quidquam tale audire;

87.1.12 sed illo nihil dicente, praeoccupans, quae cupiebat implet, significans se praesentem fuisse, cum ille haec discipulis diceret: nam iisdem usus est verbis, ac vehementer increpat et in futurum instituit.

87.1.13 Nam cum dixisset ei: Infer digitum tuum, et vide manus meas: et mitte manum tuam in latus meum; subdit, et noli esse incredulus, sed fidelis.

87.1.14 Viden’ eum ex infidelitate dubitare? sed antequam Spiritum acciperent; post haec autem non ultra: sed perfecti tunc erant. Nec illo autem modo solum increpavit, verum etiam in sequentibus.

87.1.15 Postquam enim ille certior factus resipuit et exclamavit, Dominus meus, et Deus meus, ait, Quia vidisti me, credidisti: beati qui non viderunt et crediderunt. Hoc enim fidei est, etiam non visa admittere.

87.1.16 Est enim fides sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium. Hic vero non discipulos solum beatos praedicat; sed etiam eos qui postea credituri erant.

87.1.17 Atqui discipuli, inquies, viderunt et crediderunt. Verum illi nihil hujusmodi quaesierunt; sed ex sudariis statim verbum resurrectionis admiserunt, et antequam1862: antequam corpus viderent plenam habuere fidem.

87.1.18 Cum ergo quispiam dixerit, Vellem illo fuisse tempore, videreque Christum miracula patrantem, cogitet illud, Beati qui non viderunt et crediderunt.

87.1.19 Quaerendum autem incumbit, quomodo corpus incorruptibile clavorum cicatrices habuerit, et a mortali manu tangi potuerit. Sed ne turberis; id enim Christi sese ad humilia demittentis erat.

87.1.20 Corpus enim tam tenue, tam leve, ut januis clausis ingrederetur, crassitie omni carebat: sed ut resurrectio crederetur, sese talem exhibuit; utque discerent ipsum fuisse crucifixum, neque alium pro ipso resurrexisse.

87.1.21 Ideo resurrexit signa crucis habens, et ideo manducat. Apostoli quippe hoc signum magnopere praedicabant dicentes, Qui cum eo simul manducavimus et bibimus.

87.1.22 Quemadmodum ergo cum illum ante crucem videmus supra fluctus ambulantem, non dicimus corpus illud alterius esse naturae, sed nostrae;

87.1.23 sic cum post resurrectionem illum videmus cicatrices habentem, non ideo corruptibilem dicemus.

87.1.24 Propter discipulum enim id ostenditur. Multa vero alia signa fecit Jesus.

87.1.25 Cum enim pauciora quam alii hic Evangelista narrasset, dicit neque alios omnes omnia recensuisse; sed quanta opus esset, ut auditores ad fidem1862: finem pertraherent.

87.1.26 Nam si omnia, inquit, scriberentur, nec ipsum arbitror mundum capere eos qui scribendi sunt libros.

87.2.1 Unde palam est eos non jactantiae, sed utilitatis causa haec scripsisse. Qui enim plura praetermiserunt, quomodo haec jactantiae causa scripsissent? Cur1862: Cur igitur non omnia narrarunt?

87.2.2 Maxime propter multitudinem. Deinde hoc quoque cogitabant, eum qui dictis non crederet, nec si plura dicerentur crediturum fuisse; illum vero qui haec admiserit, non alio opus habere ad fidem habendam.

87.2.3 Mihi autem hic videtur de signis post resurrectionem loqui; ideo ait, In conspectu discipulorum ejus.

87.2.4 Sicut enim ante resurrectionem multa necessaria erant, ut crederent ipsum esse Filium Dei; sic et post resurrectionem, ut persuasum haberent ipsum resurrexisse.

87.2.5 Ideo addidit, In conspectu discipulorum ejus, quia cum illis tantum versatus fuerat post post resurrectionem.

87.2.6 Ideo dicebat, Mundus me jam non videt. Deinde ut discas discipulorum tantum causa haec facta fuisse, subdidit:

87.2.7 Ut et credentes vitam aeternam habeatis in nomine ejus, generaliter naturam alloquens, ut1862: et ut ostendat, non illi in quem creditur, sed nobis ipsis se maxime gratificari. In nomine ejus; hoc est, per eum. Ipse namque vita est.

87.2.8 Postea manifestavit se discipulis ad mare Tiberiadis. Viden’ quomodo non frequenter cum illis versetur, neque sicut antea?

87.2.9 Apparuit enim vespere et avolavit; deinde post dies octo semel et rursum avolavit. Postea ad mare, et rursum cum multo timore. Quid sibi vult illud, Manifestavit?

87.2.10 Hinc liquidum est, illum nonnisi ex indulgentia visum fuisse, quia jam incorruptibile et immortale corpus erat?1862: erat. Cur autem locum memoravit?

87.2.11 Ut jam eum magna ex parte metum abstulisse ostendat, ita ut jam domo exirent, et circumquaque ambularent. Non enim amplius domi se continebant; sed in Galilaeam ierant, ut a Judaeis periculum declinarent.

87.2.12 Venit ergo Simon piscatum. Cum enim non frequenter cum illis versaretur, necdum Spiritus datus esset, neque adhuc quidpiam illis commissum esset, nec quid facerent haberent, ad artem suam redierant.

87.2.13 Et erant simul Simon et Thomas, et Nathanael qui a Philippo vocatus erat, et filii Zebedaei, et alii duo. Cum nihil ergo haberent quod facerent, piscatum se contulerunt, et hoc noctu faciebant, quod formidarent.

87.2.14 Hoc etiam Lucas ait; sed non idem ipsum, verum aliud indicat. Alii vero discipuli sequebantur, quod una de reliquo conjuncti essent, et simul vellent piscantes videre, atque hoc otio placide frui.

87.2.15 Laborant ergo, et praepeditis adstitit Jesus. Neque statim sese cognoscendum dedit, ut in colloquium venirent. Dicit ergo illis: Numquid pulmentarium habetis?

87.2.16 Adhuc humano more loquitur, ac si emturus aliquid esset ab eis. Cum se nihil habere dicerent, jussit ad dexteram rete mitti: cum misissent, ceperunt.

87.2.17 Ut autem cognoverunt illum: tunc proprios sibi mores exhibent discipuli Petrus et Joannes. Ille ferventior, hic sublimior erat. Ille promtior erat, hic perspicacior.

87.2.18 Ideo Joannes prior Jesum cognovit, Petrus prior illum adiit: neque enim modica signa erant. Quaenam illa?

87.2.19 Primo quod multi pisces capti essent: deinde quod rete non scissum fuisset; hinc, quod prius quam exscenderent, prunas invenirent, appositum piscem et panem.

87.2.20 Neque enim ex subjecta materia id faciebat; quod tamen per quamdam dispensationem ante crucem facere solebat.

87.2.21 Ubi autem illum agnovit, omnia projecit et pisces et retia, seque succinxit Petrus. Viden’ et reverentiam et desiderium?

87.2.22 Atqui ducentis cubitis aberant; sed neque illum navi adire sustinuit, verum natando venit. Quid ergo Jesus? Venite, inquit, prandete. Et nemo audebat eum interrogare.

87.2.23 Non jam solitam fiduciam habebant et loquendi libertatem, neque ad illum rogaturi accedebant;

87.2.24 sed cum silentio, timore et reverentia magna sedebant illi attendentes: Sciebant enim Dominum esse.

87.2.25 Ideoque non interrogabant, Quis es? Formamque videntes aliam, terroris plenam, admodum perculsi erant, volebantque aliquid de illa sciscitari.

87.2.26 Sed et quod timerent, et quod scirent non alium esse, sed illum ipsum, ab interrogatione abstinuerunt, solumque comedebant ea quae ipse cum majori potestate creaverat.

87.2.27 Hic vero non ultra respicit in caelum, neque humana illa facit, ostendens illa eo quod sese demisisset, facta fuisse.

87.2.28 Quod vero non frequenter nec simili modo cum illis versaretur, narrat.1862: dixit: Hoc jam tertio manifestatus est illis, cum resurrexisset a mortuis.

87.2.29 Et jubet ex obsoniis afferri, ostendens id quod visum fuerat, non phantasma esse: at hic non dicit ipsum comedisse cum illis. Lucas vero alibi dicit, et convescens cum illis.

87.2.30 Quomodo autem; non nostrum est dicere. Modo enim perquam mirabili haec facta sunt, non quod natura cibis deinceps opus haberet; sed ex indulgentia ad resurrectionis demonstrationem haec permisit.

87.3.1 Haec audientes forte efferbuistis, et eos qui cum illo erant beatos praedicastis, necnon eos qui cum illo futuri sunt in generali resurrectione. Itaque nihil non agamus, ut admirandam illam faciem videamus.

87.3.2 Nam si nunc audientes sic incendimur, et desideramus illis fuisse diebus, queis in terra versabatur, vocem audisse, faciem vidisse, accessisse, tetigisse, ministrasse;

87.3.3 cogita quid sit illum videre non ultra in mortali corpore, neque humana facientem; sed Angelis stipatum, in immortali corpore illum conspicere, et reliqua frui felicitate, quae omnem superat sermonem.

87.3.4 Quamobrem obsecro, nihil non agamus ne a tali gloria excidamus. Nihil adest difficile, si velimus, nihil onerosum, si attendamus.

87.3.5 Nam si sustinemus, et conregnabimus. Quid est illud, sustinemus? si aerumnas et persequutiones feramus; si in arcta incedamus via. Arcta enim via natura sua laboriosa est, sed instituto voluntatis levior efficitur, spe futurorum.

87.3.6 Nam quod in praesenti momentaneum est et leve tribulationis, supra modum in sublimitate aeternum gloriae pondus operatur, non contemplantibus nobis quae videntur, sed quae non videntur.

87.3.7 Transferamus igitur oculos ad caelum, et perpetuo illa imaginemur, et inspiciamus.

87.3.8 Nam si semper in illis versemur, neque suavia hujus vitae nos allicient, neque tristia moleste feremus;

87.3.9 sed et haec et similia irridebimus; nihilque nos vel in servitutem redigere, vel extollere poterit; si modo illuc semper desiderio tendamus, si illam dilectionem intueamur.

87.3.10 Et quid dico, de praesentibus malis non dolebimus? neque illa postea videre putabimus. Talis est quippe amor.

87.3.11 Illos enim qui absentes sunt, quos amamus, quotidie imaginamur: magna quippe est dilectionis tyrannis, ab omnibus abscedit, et amatae rei animam colligat.

87.3.12 Si ita Christum amaremus, omnia hic nobis umbra, omnia imago et somnium viderentur: diceremus et nos, Quis nos separabit a caritate Christi? Tribulatio vel angustia?

87.3.13 Non dixit pecunia, divitiae, aut forma; haec quippe admodum vilia sunt et ridicula?1862: ridicula; Sed quae gravia videntur esse posuit, famem, persequutiones, mortes.

87.3.14 Atqui ille haec ut nihili respuit; nos vero propter pecunias a vita nostra separamur et a luce.

87.3.15 Et Paulus quidem non mortem, non vitam, non instantia neque futura, neque creaturam aliam praeponebat ejus dilectioni. Nos autem si tantillum auri videamus, incendimur et Christi leges calcamus.

87.3.16 Quod si haec dictu non ferenda sunt, longe minus factu: et quod grave est, haec audientes horrescimus, facientes non horrescimus.

87.3.17 Sed facile juramus, pejeramus, rapimus, usuras exigimus, continentiam negligimus, ab oratione ferventi desistimus, praeceptorum maximam partem transgredimur, pecuniarum causa nullum membrorum nostrorum curamus.

87.3.18 Pecuniarum enim amator millia proximo inferet mala, et sibi quoque.

87.3.19 Irascetur facile, convitiabitur, fatuum appellabit, jurabit, pejerabit; neque veteris etiam legis modum servabit; qui enim aurum amat, non amabit proximum.

87.3.20 Atqui nos etiam inimicos propter regnum caelorum amare jubemur.

87.3.21 Nam si vetera praecepta servando, non poterimus intrare in regnum caelorum, nisi abundaverit justitia nostra plus quam illorum: qui illa quoque transgredimur, quam habebimus defensionem?

87.3.22 Qui pecunias amat, non modo inimicum non amabit, sed etiam amicis ut inimicis utetur.

87.4.1 Ecquid dico amicis? Pecuniarum amatores ipsam quandoque naturam ignorarunt.

87.4.2 Ille non cognationem novit, non consuetudinis recordatur, non aetatem reveretur, nullum habet amicum, sed erga omnes inimico erit animo;

87.4.3 verum erga se maxime, non tantum quod animam perdat suam; sed quod sese millibus torqueat solicitudinibus, laboribus, moeroribus.

87.4.4 Nam peregrinationes suscipiet, pericula, insidias et quidvis aliud, ut radicem malorum secum habeat, et multum numeret auri.

87.4.5 Quid illo morbo gravius fuerit? nam et cibo voluptateque omni, ob quam solent homines peccare multum, privatur, necnon gloria honoreque.

87.4.6 Etenim qui pecunias amat, innumeros homines suspectos habet, multosque accusatores, invidos, calumniatores, insidiatores.

87.4.7 Etenim qui injuste laeduntur, odio habent, utpote qui male passi sint; qui nondum laesi sunt, timent ne patiantur, et erga laesos commiseratione ducti, hoc ipsum bellum suscipiunt.

87.4.8 Optimates vero et potentiores, pro minoris conditionis hominibus misericordia ducuntur1862: stomachantes et indignantes, tum etiam illis invidentes, inimici et hostes illius sunt1862: pariter eorum sunt inimici et hostes. Ecquid de hominibus loquor?

87.4.9 Cum quis Deum habet inimicum, quae illi postea spes erit? quae consolatio? quod refrigerium? Pecuniarum amator illis nunquam uti poterit; sed servus custosque erit, non dominus.

87.4.10 Cum enim plures semper acquirere studeat, nusquam impendere volet; sed sibi ipsi expensam detrahet, omniumque pauperum pauperrimus erit, utpote qui cupiditatem sistere nequeat.

87.4.11 Atqui pecuniae ideo sunt non ut illas custodiamus, sed ut iis utamur.

87.4.12 Quod si velimus illas aliis defodere, quid nobis miserabilius fuerit, qui circumcurrimus ad acquirendas illas, ut eas claudamus et illarum communem usum auferamus?

87.4.13 Est enim alius quoque morbus non minor isto. Nam hi in terram defodiunt; illi in ventrem, voluptatem, ebrietatem, et sibi simul et iniquitatis et lasciviae supplicium adjiciunt.

87.4.14 Alii parasitis et adulatoribus; alii ludis et meretricibus; alii similibus impensis gaudent, innumeras sibi ad gehennam parantes vias, cum semel rectam et constitutam viam reliquerunt, quae ad caelos ducit.

87.4.15 Atqui qui hanc suscipit non modo majus lucrum, sed majorem etiam, quam illi, voluptatem assequatur1862: assequitur. Qui enim meretricibus largitur, ridiculus erit et turpis, multa1862: et multa suscipiet bella et voluptatem brevem. Imo nec brevem;

87.4.16 quantumcumque enim scortis dederit, nullam illae gratiam habebunt. Dolium enim pertusum est domus aliena.

87.4.17 Alioquin autem petulans est genus muliebre, ejusque amorem inferno comparavit Salomon: et tunc solum cessat, cum amantem videt omnibus nudatum;

87.4.18 imo ne tunc quidem cessat, sed magis exornatur, et jacenti insultat, illumque deridendum exhibet, totque malis afficit, quot ne describere quidem possumus.

87.4.19 At eorum qui salutem consequuntur voluptas non talis est; neque enim rivalem hic habet quis; sed omnes gaudent et exsultant: tam ii qui bene valent, quam qui bene valentes vident.

87.4.20 Nulla ira, nullus moeror; non turpitudo, non opprobrium ejus animum obsidet;

87.4.21 sed multa conscientiae laetitia, multa de futuris spes, gloria magna splendorque magnus, major Dei benevolentia et securitas. Nullum praecipitium, nulla suspicio, sed tranquillissimus portus, aerisque serenitas.

87.4.22 Haec itaque omnia cogitantes, et voluptatem voluptati comparantes, eam quae melior est eligamus, ut et futura consequamur bona, gratia et benignitate Domini nostri Jesu Christi, cui gloria et imperium in saecula saeculorum, amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY