PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

87.4.9 Cum enim et Deum preliatus quis fuerit, que ei de reliquo spes erit? Que mitigatio? Que refrigeratio? Qui pecunias amat, neque uti eis potest umquam, sed seruus erit et custos, non dominus.
CLOSE
Griffolini

87.4.9 Cum deum inimicum habeat, quid spei reliquum ei fuerit? quid consolationis? Amator pecuniarum iis1530: his uti minime potest, sed seruus et custos est, non dominus.
CLOSE
Griffolini-Montanus

87.4.9 Cum deum inimicum habeat, quid spei reliquum ei fuerit? quid consolationis? Amator pecuniarum his vti minime potest, sed seruus, et custos est, non dominus:
CLOSE
Montfaucon

87.4.9 Cum quis Deum habet inimicum, quae illi postea spes erit? quae consolatio? quod refrigerium? Pecuniarum amator illis nunquam uti poterit; sed servus custosque erit, non dominus.