PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

87.3.3 Excogita qualite est eum uidere, non adhuc cum mortali corpore neque humana patientem, sed ad angelis armigeris ornatum in inuiolato corpore et ipsos existentes et illum uidentes et alia prosperitate fruentes omnem uincente sermonem.
CLOSE
Griffolini

87.3.3 considera qualis uisu futurus sit. non in corpore amplius mortali: neque humana disponens. sed angelis constipatus. cum nos quoque immortali corpore eum uidebimus: et summa fruemur felicitate: que omnem sermonem exuperat.
CLOSE
Griffolini-Montanus

87.3.3 considera qualis visu futurus sit, non in corpore amplius mortali, neque humana disponens, sed angelis constipatus, cum nos quoque immortali corpore eum videbimus, et summa fruemur foelicitate, quae omnem sermonem exuperat.
CLOSE
Montfaucon

87.3.3 cogita quid sit illum videre non ultra in mortali corpore, neque humana facientem; sed Angelis stipatum, in immortali corpore illum conspicere, et reliqua frui felicitate, quae omnem superat sermonem.