PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

87.4.21 sed multa quidem leticia consciencie, multa uero futurorum spes, clara gloria et multa luculencia, et amplior omnibus, ea que a Deo est beniuolencia et stabilitas; et precipicium ibi nullum, neque suspicio sed portus influctuosus et tranquillitas.
CLOSE
Griffolini

87.4.21 sed multa conscientie leticia. multa futurorum spes. Clara gloria et splendor: et quod maximum est: dei beniuolentia et securitas. Nullum precipicium nulla suspicio: sed tranquillissimus portus.
CLOSE
Griffolini-Montanus

87.4.21 sed multa conscientiae laeticia, multa futurorum spes, clara gloria et splendor, et quod maximum est, dei beneuolentia, et securitas: nullum praecipitium, nulla suspicio, sed tranquillissimus portus.
CLOSE
Montfaucon

87.4.21 sed multa conscientiae laetitia, multa de futuris spes, gloria magna splendorque magnus, major Dei benevolentia et securitas. Nullum praecipitium, nulla suspicio, sed tranquillissimus portus, aerisque serenitas.