PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

87.1.20 Quod enim ita subtile et leue erat ut clausis intraret ianuis, a grossicie omni erutum erat, sed ut crederetur resurrectio hec ostenduntur. Et ut discant quoniam ipse erat qui crucifixus fuerat, et non alius pro alio surrexit.
CLOSE
Griffolini

87.1.20 Corpus enim tamB: iam tenue et leue, ut clausis ianuis ingrederetur, omni crassitudine carebat, sed ut resurrectio crederetur, talem se exhibuit, et ut ipsum crucifixum fuisse, et neminem alium pro eo resurrexisse intelligas.
CLOSE
Griffolini-Montanus

87.1.20 Corpus enim tam tenue et leue, vt clausis ianuis ingrederetur, omni crassitudine carebat: sed, vt resurrectio crederetur, talem se exhibuit, et vt ipsum qui crucifixus fuerat, esse, et neminem alium pro eo resurrexisse intelligas,
CLOSE
Montfaucon

87.1.20 Corpus enim tam tenue, tam leve, ut januis clausis ingrederetur, crassitie omni carebat: sed ut resurrectio crederetur, sese talem exhibuit; utque discerent ipsum fuisse crucifixum, neque alium pro ipso resurrexisse.