PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

87.1.19 Dignum est autem quererere qualiter corpus incorruptibile typos ostendit clauorum et tangibile erat mortali manu. Sed ne tumultueris. Condescensionis enim erat quod fiebat.
CLOSE
Griffolini

87.1.19 Dignum autem dubitatione est, quomodo corpus incorruptibile formam clauorum accoeperit, et mortali manu tangi potuerit. Sed hoc te non perturbet. Hoc enim permissionis fuit.
CLOSE
Griffolini-Montanus

87.1.19 Dignum autem dubitatione est, quo modo corpus incorruptibile formam clauorum acceperit, et mortali manu tangi potuerit: sed hoc te non perturbet, hoc enim permissionis fuit.
CLOSE
Montfaucon

87.1.19 Quaerendum autem incumbit, quomodo corpus incorruptibile clavorum cicatrices habuerit, et a mortali manu tangi potuerit. Sed ne turberis; id enim Christi sese ad humilia demittentis erat.