PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

87.2.11 Ostendit quoniam plus erat quod abstulit timoris ut de reliquo ipsi et procedant a domo et ubique adeant. Non ultra enim in domo conclusi erant, sed in Galileam inerant, periculum declinantes Iudaicum.
CLOSE
Griffolini

87.2.11 Vt iam metum eos deposuisse ostenderet. quod iam conuersarentur. Non enim amplius domi se continebant. sed in galileam ierant: ad declinandum iudeorum periculum.
CLOSE
Griffolini-Montanus

87.2.11 Vt iam metum eos magna ex parte deposuisse ostenderet, quod iam foris extra domum versarentur. Non enim amplius domi se continebant, sed in Galilaeam ierant, ad declinandum Iudaeorum periculum.
CLOSE
Montfaucon

87.2.11 Ut jam eum magna ex parte metum abstulisse ostendat, ita ut jam domo exirent, et circumquaque ambularent. Non enim amplius domi se continebant; sed in Galilaeam ierant, ut a Judaeis periculum declinarent.