PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

87.3.1 Fortassis hec audientes infremuistis, et eos qui erant cum eo tunc beatificastis, et eos qui debent cum eo esse futuri secundum diem communis resurrectionis. Quocirca uniuersa agamus ut faciem illam mirabilem uideamus.
CLOSE
Griffolini

87.3.1 Fortasse his uerbis conflagratis, et qui cum Iesu tunc fuerunt, et qui futuri sunt in communi resurrectione beatos ducitis. Annitamur ergo pro uiribus, ut faciem eius admirabilem intueamur.
CLOSE
Griffolini-Montanus

87.3.1 Fortasse haec audientes conflagratis, et qui cum Iesu tunc fuerunt, et qui futuri sunt, in communi resurrectione beatos ducitis. Adnitamur ergo pro viribus, vt faciem eius admirabilem intueamur:
CLOSE
Montfaucon

87.3.1 Haec audientes forte efferbuistis, et eos qui cum illo erant beatos praedicastis, necnon eos qui cum illo futuri sunt in generali resurrectione. Itaque nihil non agamus, ut admirandam illam faciem videamus.