PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

87.1.12 sed nichil dicente ipse preassumens que desiderabat complet, ostendens quoniam et cum hec loquebatur ad discipulos aderat; etenim uerbis usus est eisdem, et ualde increpatiue, et ad id quod deinceps eruditiue.
CLOSE
Griffolini

87.1.12 Sed nihil eo dicente, ipse Iesus primum eius satisfacit1530: satisfecit desiderio, ostendens superioribus discipulorum uerbis adfuisse. Iisdem enim usus est, et acrius castigando et ad futura erudiendo.
CLOSE
Griffolini-Montanus

87.1.12 sed nihil eo dicente, ipse Iesus primum eius satisfecit desiderio, ostendens se cum ea discipulis diceret, affuisse: iisdem enim vsus1603: visus est, et acrius castigando et ad futura erudiendo.
CLOSE
Montfaucon

87.1.12 sed illo nihil dicente, praeoccupans, quae cupiebat implet, significans se praesentem fuisse, cum ille haec discipulis diceret: nam iisdem usus est verbis, ac vehementer increpat et in futurum instituit.