PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

87.3.5 Si enim sustinuerimus, et corregnabimus. Quid est si sustinuerimus? si tribulationes ferimus, si persecutiones, si artam ambulauerimus uiam. Arta enim natura est et laboriosa, optione uero nostra leuior fit, spe futurorum.
CLOSE
Griffolini

87.3.5 Nam si sustinebimus: et conregnabimus. Hoc est. si tribulationes ferimus: si persecuciones: si arcta uia ambulabimus. Arcta enim natura: et laboriosa est. nostra autem electione leuis: spe futurorum.
CLOSE
Griffolini-Montanus

87.3.5 Nam si sustinebimus, et conregnabimus: hoc est, si tribulationes ferimus, si persecuciones, si arcta via ambulabimus: arcta enim, natura quidem laboriosa est, nostra autem electione leuis, spe futurorum.
CLOSE
Montfaucon

87.3.5 Nam si sustinemus, et conregnabimus. Quid est illud, sustinemus? si aerumnas et persequutiones feramus; si in arcta incedamus via. Arcta enim via natura sua laboriosa est, sed instituto voluntatis levior efficitur, spe futurorum.