PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

87.1.4 Non enim dixit: Non credo uobis, sed: Nisi uidero, non credam. Qualiter igitur omnibus congregatis ipse defecerat solus? Decens erat a disseminatione que iam facta erat, nondum et tunc eum redisse.
CLOSE
Griffolini

87.1.4 Non enim dixit. Non credo uobis: sed nisi mittam digitum in locum clauorum: non credam. At quomodo aliis omnibus congregatis ipse solus abfuit? Credibile est ex fuga nondum rediisse.
CLOSE
Griffolini-Montanus

87.1.4 Non enim dixit, non credo vobis: sed, nisi mittam digitum in locum clauorum, non credam. At quo modo aliis omnibus congregatis ipse solus abfuit? Credibile est ex fuga nondum rediisse.
CLOSE
Montfaucon

87.1.4 Non enim dixit, Non credo vobis, sed, Nisi mittam manum meam, non credam. Quomodo aliis congregatis hic solus aberat? Verisimile est ex dispersione praecedenti illum nondum reversum fuisse.