PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

87.1.3 Propter hoc et Thomas accusatur. Apostolis enim dicentibus quoniam: Vidimus dominum; non credidit. Non tantum illis decredens, quantum rem putans impossibilem esse, hoc est eam que ex mortuis resurrectionem.
CLOSE
Griffolini

87.1.3 Ideo Thomas accusatur. Dicentibus enim apostolis: Vidimus dominum, non credidit, non tantum1530: non tantum non credidit illis, quantum rei tanquam impossibili diffidens, quod scilicet resurrexerit.
CLOSE
Griffolini-Montanus

87.1.3 ideo Thomas accusatur. Dicentibus enim apostolis, Vidimus dominum, non credidit: nec tantum illis fidem derogans, quantum rei tanquam impossibili diffidens, quod scilicet resurrexerit.
CLOSE
Montfaucon

87.1.3 Ideo et Thomas accusatur; Apostolis enim dicentibus, Vidimus Dominum, non credidit; non tantum illis fidem negans, quantum rem fieri non posse existimans, nempe resurrectionem a mortuis.