PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

88.1.25 Hec autem dixit non obstupefaciens eum sed erigens. Sciuerat enim eius dilectionem, et quoniam hoc olim parturiebat bonum, simul autem et modum ostendit mortis.
CLOSE
Griffolini

88.1.25 Haec dixit non ut eum perterreret, sed ut excitaret. Norat enim eius animum, et quod iampridem eius boni desiderio tenebatur, simul autem et mortis genus demonstrat.
CLOSE
Griffolini-Montanus

88.1.25 Haec dixit, non vt eum perterreret, sed vt excitaret: norat enim eius animum, et quod iampridem eius boni desiderio tenebatur: simul autem et mortis genus demonstrat.
CLOSE
Montfaucon

88.1.25 Haec porro dixit, non ut illum terrefaceret, sed ut excitaret. Noverat enim ejus amorem, illumque ad haec promte ferri: simulque futurae mortis modum significat.