Iohannis Crisostomi omelie in Iohannem

Omelia LXXXVIII (Paris fol.157vb-159rb; Harley fol.201rb-203ra)

88.1.1 Quando igitur pransi sunt, dicit Symoni Petro Ihesus: Symon Iohnnna, diligis me plus hiis? Dicit ei: Vtique, domine, tu nosti quoniam diligo te.

88.1.2 Multa quidem sunt et alia que possunt nobis dare propalationem ad Deum, et ostendere claros et approbatos apud dominum.

88.1.3 Quod autem maxime omnium tribuit nobis eam que desuper est beniuolenciam, ea que ad proximos est procuratio. Quod igitur et Christus expetiit Petrum.

88.1.4 Quia enim finem habebant ea que comestionis erant, Dicit Symoni Petro Ihesus: Symon Iohanna, diligis me plus hiis? Dicit ei: Vtique, domine, tu nosti quoniam diligo te. Dicit ei: Pasce oues meas.

88.1.5 Et quod utique umquam alios preteriens et transcurrens huic de talibus loquitur? Eximius apostolorum erat Petrus, et os discipulorum, et uertex collegii. Propterea et Paulus ascendit tunc eum uidere pre aliis.

88.1.6 Simul autem et ostendens ei quoniam oportet eum uidere de reliquo. Vt negatione enim delata committit presistenciam fratrum, et negotiationem quidem non profert, neque exprobrat quod factum est.

88.1.7 Dicit autem: Si diligis me, presiste fratribus et feruentem amorem quem per omnia demonstrasti et in quo exultasti nunc ostende, et animam quam dixisti positurum te esse pro me, hanc pro ouibus da meis.

88.1.8 Quia ergo semel interrogatus et secundo ipsum qui ineffabilia cordis scit testem uocauit, deinde interrogatus et tercio conturbatus est rursus formidans priora.

88.1.9 Etenim tunc fortificans corripitur, post hec propter hoc rursus ad ipsum defugit, hoc id est dicere: Tu nosti omnia; hoc est, presencia et futura.

88.1.10 Vides qualiter factus est melior et magis sobrius, non audax existens de reliquo neque contradicens?

88.1.11 Propter hoc enim turbatus est, nequando quidem ego estimem diligere, sed non diligam sicut prius, multum estimans et fortificans, correptus sum presumptuose.

88.1.12 Tercio uero eum interrogat et tercio iniungit eadem, ostendens quanti appreciatur presistenciam propriarum ouium, et quoniam hoc est maxime eius qui in ipsum est amoris signum.

88.1.13 Et cum dixisset ei de eo quod in ipsum est amore prenunciat ei, et martyrium quod debebat sustinere, ostendit quoniam non decredens ei dixit ei, sed ualde credens.

88.1.14 Et eius qui in eum amoris est ostensionem ostendere uolens et erudire nos quo utique modo maxime eum amare oportet.

88.1.15 Ideo ait: Cum eras iunior, cingebas teipsum et ambulabas quo uolebas. Cum autem senueris, alii te cingent et ducent quo tu non uis.

88.1.16 Et nimirum hoc uolebat et cupiebat. Idcirco et manifestum ei hoc fecit.

88.1.17 Quia enim sursum et deorsum in euangelio dixit: Animam meam ponam pro te; et: Si oportuerit me mori tecum, non te negabo; dedit ei quod desiderabat.

88.1.18 Quid igitur est hoc, id est ducet: Quo tu non uis? Nature dicit compassionem et carnis necessitatem et quoniam inuita abscinditur a corpore anima. Quare etsi optionis ualide erat, tamen et natura redarguebatur.

88.1.19 Nullus enim impassibiliter corpus deponit, hoc Deo quod et antea dixi utiliter dispensante ut non multe fierent uiolente mortes.

88.1.20 Si enim hiis existentibus preualuit dyabolus hoc operari, et infinitos ad precipitationes et suffocationes duxit, nisi tanta esset concupiscencia anime et corporis et a contingenti tristicia, cito utique multi ad hoc impetum fecissent.

88.1.21 Hoc igitur id est: Quo non uis; naturalem ostendentis est compassionem. Qualiter autem dicens: Cum esses iunior; rursus dicit: Cum senueris?

88.1.22 Hoc enim ostendit non esse tunc iuuenem. Neque enim erat, sed neque senex, sed uir consummatus. Cuius autem gracia meminit eum prioris uite?

88.1.23 Manifestum est quoniam talia que eius sunt. Nam in secularibus quidem iuuenis utilis est, qui senuit uero inutilis est.

88.1.24 In meis autem non ita est ait, sed cum superuenerit senectus, tunc uirtus clarior, tunc uirilitas illustrior, in nullo ab etate prohibita.

88.1.25 Hec autem dixit non obstupefaciens eum sed erigens. Sciuerat enim eius dilectionem, et quoniam hoc olim parturiebat bonum, simul autem et modum ostendit mortis.

88.1.26 Quia enim Petrus semper uolebat esse in eis que pro eo errant periculis; confide, ait. Ita enim tuum implebo desiderium tuum ut que non passus es iuuenis existens, hec te oporteat pati senem factum.

88.1.27 Deinde erigens auditorem euangelista induxit: Hoc autem dixit significans qua morte glorificabit Deum.

88.1.28 Non dixit morietur, sed glorificabit Deum ut discas quoniam pati pro Christo, gloria pacientis est et honor: Et hec dicens ait, dicit: Sequere me.

88.1.29 Hic rursus procurationem enigmatice insinuat, et ualde ad eum familiariter disponi. Si uero dixerit quis qualiter igitur Iacobus thronum assumpsit Iherosolimorum?

88.1.30 Illud utique dicam quoniam hunc orbis terrarum inthronizauit magistrum.

88.1.31 Conuersus igitur Petrus uidit discipulum quem diligebat Ihesus sequentem qui et recubuit in cena supra pectus eius, et dicit: Domine, hic autem quid?

88.2.1 Cuius gracia recoluit nos accubationis illius? Non simpliciter neque ut contingebat, sed ostendens quantam Petrus propalationem habebat post negationem.

88.2.2 Qui enim tunc non audebat interrogare, sed alii concedebat hoc, huic ex presistencia credita est fratrum,

88.2.3 ut non solum interrogaret ea que secundum seipsum non committit, sed et ipse pro aliis adducit magistro interrogationem de reliquo. Et Iohannes quidem silet, ille uero loquitur.

88.2.4 Ostendit autem et hic amorem quem ad eum habebat. Etenim ualde amabat Iohannem Petrus, et hoc ex hiis que post hec manifestum est. Sed et per euangelium omne ostenditur hec colligatio, et in Actibus Apostolorum.

88.2.5 Quia igitur magna ei predixit, et orbem terrarum commisit, et martyrium presonauit, et amorem testatus est ampliorem aliis, uolens et hunc accipere communicatorem, ait: Hic uero quid?

88.2.6 Non eadem nobis uia ueniet? Et sicut tunc ipse non potens interrogare hunc premittit, ita et nunc reddens ei retributionem, et estimans eum uelle interrogare ea que secundum seipsum, deinde non audere ipse suscepit interrogationem.

88.2.7 Quid igitur Christus? Sic eum uolo manere donec uenio, quid ad te?

88.2.8 Quia enim ualde procurans dixit, et nolens ab eo diuelli, ostendens Christus quoniam quantumcumque amauerit amorem non anticipat eius, ait: Sic eum uolo manere, quid ad te?

88.2.9 Per hoc erudiens nos non anxiari, neque multum inuestigare, neque ultra ea que placent ei querere.

88.2.10 Quia enim semper Petrus ad tales interrogationes feruidus erat et presiliebat, abscidens rursus eius feruorem, et erudiens nichil ultra quam oportet circumscrutari, hoc ait:

88.2.11 Exiuit igitur sermo hic inter discipulos quoniam ille non morietur. Non dixit autem quoniam manet donec uenio, sed sic eum uolo manere.

88.2.12 Ne enim estimes, ait, uno modo me ea que secundum uos sunt dispensare. Hoc autem faciebat ab intemporanea compassione que ad se inuicem diuidens eos.

88.2.13 Quia enim debebant orbis terrarum procurationem accipere, non oportebat complexos esse de reliquo ad se inuicem. Profecto enim utique magnum hoc orbi terrarum factum esset dampnum.

88.2.14 Propterea ita ait: Opus commissum est tibi id attende et perfice et excerce et certa. Quid enim si et uolo eum manere hic? Tu ea que tuiipsius attende et de hiis sollicitus sis.

88.2.15 Tu uero michi et hic intumidum excogita euangeliste. Dicens enim opinionem discipulorum corrigit eam ut non conspicientibus eis quid dixit.

88.2.16 Non enim dixit, ait Ihesus, non morietur, sed quoniam sic uolo manere eum donec uenio. Hic est discipulus ille qui testatur de hiis et scripsit hec. Et nouimus quoniam uerum est testimonium eius.

88.2.17 Quid utique umquam aliorum nullo hoc faciente hic solus hoc ait, et secundo hoc facit testans sibiipsi? Videtur enim obstare hiis qui auscultant. Que igitur est causa?

88.2.18 Dicitur posterior ad scripturam uenisse, Christo monente eum in hoc et erigente. Propterea ostendit eius amorem continue, enigmatice insinuans causam a qua ad scribendum processit.

88.2.19 Propterea et continue eius amoris meminit dignum fide faciens hinc sermonem, et ostendens quoniam motus illinc uenit ad hoc.

88.2.20 Et noui, ait, quoniam uera sunt que dico. Si uero non crediderint multi, licet eis ab hoc credere. A quo? ab eo quod deinceps dictum est.

88.2.21 Sunt, enim ait, et alia multa que fecit Ihesus que si scribantur secundum singulum, neque ipsum puto capere mundum eos qui scriberentur libros.

88.2.22 Vnde manifestum est quoniam nequaquam gratificatus sum. Qui enim tot existentibus neque tot scripsi quot ceteri, sed horum plura dereliqui;

88.2.23 et insidias Iudaicas et lapidationes et contumelias, odium et conuicia in medium proponens, et ostendens quod et demonium habentem uocabant eum, manifestum est quoniam nequaquam gratificatus sum.

88.2.24 Eum enim qui gratificaretur contrarium oportebat facere que quidem exprobrabilissima occultare, que uero clara proponere.

88.2.25 Quia igitur a multa certitudine scripsit, non refutat et suiipsius testimonium in medium ferre, prouocans unumquemque scrutari et examinare ea que facta sunt.

88.2.26 Consuetudo enim nobis est cum ualde uera dicamus, neque nostrum ipsorum testimonium denegare.

88.2.27 Si uero nos hoc facimus, multo magis ille qui spiritu scribebat, quod et reliqui apostoli predicantes dicebant: Nos sumus testes eorum que dicimus, et spiritus quem dedit hiis qui sunt suasi ab eo.

88.2.28 Sed et omnibus aderat et neque cum crucifigerebatur defuerat, et mater ei commissa est que uniuersa signa sunt eius qui in eum est amoris, et eius quod cum certitudine sciat omnia.

88.2.29 Si uero tot dixit facta esse signa, ne mireris, sed excogitans eius ineffabilem qui faciebat uirtutem, suscipe cum fide quod dictum est.

88.2.30 Sicut enim nobis facile loqui ita illi, magis autem multo facilius facere ea que uolebat operari. Sufficiebat enim uelle solum et omnia sequebantur.

Morale lxxxviii. De hiis qui sequuntur spiritualem et turpem uoluptatem et de auaricia.

88.3.1 Attendamus igitur diligenter hiis que dicta sunt, et ne deficiamus reuoluentes ea et inuestigantes. A continua enim lectione et auditione eorum erit quid plus nobis. Ita uitam nostram expurgare poterimus, ita spinas excidere.

88.3.2 Tale quid enim est peccatum et secularis sollicitudo infructuosum et dolore plenum.

88.3.3 Et quemadmodum spina undecumque detineatur pungit eum qui detinet, ita et secularia undecumque detineas contristant eum qui circumstringit ea et fouet.

88.3.4 Sed non utique spiritualia talia sunt, sed margarite alicui assimulantur. Vndecumque utique circumuolueris, delectat oculos.

88.3.5 Puta quid dico: Fecit quis elemosinam non solum spe futuris nutritur, sed et hiis que hic bonis letatur, confidens ubique et cum multa omnia faciens propalatione, superauit perniciosam concupiscenciam;

88.3.6 et ante regnum, hic iam fructificationem accepit. Laudatur in admirationem deductus ante alios uniuersos a propria consciencia.

88.3.7 Sed unumquodque bonorum operum tale est. Quemadmodum perniciosa et ante gehennam hic torquent. Etenim pungunt conscienciam.

88.3.8 Etsi futura excogitaueris peccans, formidolosus et tremens et nullo torquente factus es.

88.3.9 Et secundum presencia multos habes inimicos et cum suspitione uiuis, et neque respicere eos qui iniusticiam a te passi sunt potes de reliquo, magis autem et eos a quibus non iniusticiam passus es.

88.3.10 Non enim tantam ab eis fructificamus uoluptatem, quantam tristiciam consciencia clamante. Hiis qui foris sunt hominibus condempnantibus Deo exacerbato, gehenna perturiente nos accipere, cogitationibus non quiescentibus.

88.3.11 Graue enim, graue et onerosum est peccatum et plumbo omni onerosius. Qui denique sentit id, neque parum respirare poterit, etsi ualde insensibilis fuerit.

88.3.12 Ita igitur et Achaab ualde impius existens quia hoc sensit, inferius inclinans ibat contritus. Propterea et sacco circumamictus est, et fontes emisit lacrimarum.

88.3.13 Si hoc fecerimus nos et luxerimus ut ille, et exuemus nos crimina ut Zacheus, pociemur et nos aliqua uenia.

88.3.14 Sicut enim in egritudinibus et uulneribus, si non sistat quis prius humorem qui influebat et uulnus conterebat, quecumque imposuerit medicamina fonte mali non detento, inaniter omnia facit;

88.3.15 ita et nos, si non manum sustimus ab auaricia, et perniciosam hanc influxionem restrinxerimus etsi elemosinam dederimus, inaniter omnia facimus.

88.3.16 Quod enim curatum est per eam, superueniens auaricia dissoluit et lesit, et difficilius operata est priore. Cessemus igitur rapientes et ita misereamur.

88.3.17 Si autem ad precipitationes nosipsos feramus, qualiter poterimus respirare?

88.3.18 Etenim si quis eum qui debet cadere desuper trahat quod est elemosina, alius uero desubtus uiolenciam inferat, nichil erit quid plus a tali necessitate quam diuelli hominem.

88.3.19 Vt igitur non hec patiamur neque grauante auaricia deorsum, elemosina derelinquens nos cadere abeat, alleuiamus nosmetipsos et sursum uolare faciamus, et per ereptionem malorum et per bonorum operationem perfecti facti,

88.3.20 fruamur eternis bonis, gracia et clemencia domini nostri Ihesu Christi cum quo patri gloria, imperium, honor simul cum sancto spiritu nunc et semper et in secula seculorum, amen.


PREVIOUS HOMILY