PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

88.2.10 Quia enim semper Petrus ad tales interrogationes feruidus erat et presiliebat, abscidens rursus eius feruorem, et erudiens nichil ultra quam oportet circumscrutari, hoc ait:
CLOSE
Griffolini

88.2.10 Nam cum Petrus semperF: om. in huiusmodi interrogationibus1530: interrogationes feruentius prosiliret, iterum eius feruorem retundens, quod non sit ulterius inquirendum, in hunc modum respondit.
CLOSE
Griffolini-Montanus

88.2.10 Nam cum Petrus semper in huiusmodi interrogationes feruentius prosiliret, iterum eius feruorem retundens, quod non sit vlterius inquirendum, in hunc modum respondit.
CLOSE
Montfaucon

88.2.10 Quia enim Petrus semper ad tales interrogationes fervens promptusque erat, fervorem ejus praecidens, et docens non esse ulterius inquirendum, sic respondit.