Homilia LXXXVIII (lxxxvii)
88.1.1 Cum ergo prandissent, dicit Simoni Petro Iesus: Simon Ioana1530: Ioannis, diligis me plus hisB: iis? Dicit ei: Etiam, domine, tu scis quia amo te.
88.1.2 Multa quidem alia sunt, quae apud deum nobis fiduciam praebent, et quae nos claros et probatos ostendunt.
88.1.3 Quod autem maxime diuinum nobis amorem conciliat, est proximi dilectio, quam a Petro Christus exigit.
88.1.4 Nam cum finem cibis fecissent, dicit Simoni Petro Iesus: Simon Ioana1470/1486/1530: Iohannis, diligis me plus hisB: iis? Dicit ei: Etiam, domine, tu scis quia amo te. Dicit ei: Pasce agnos meos.
88.1.5 Quid tandem aliis omissis, his duntaxat Petrum affatur? Os erat apostolorum et princeps. Propterea et Paulus eum praeter alios uisurus ascendit.
88.1.6 Simul ut ei ostenderet, iam sibi fiduciam habendam. Tanquam enim negationis obliuisceretur, fratrum curam ei committit, neque negationis meminit, neque exprobrat.
88.1.7 Tantum dicit: Si amas me, fratrum curam suscipias, et quam in omnibus dilectionem ostendisti, et qua delector, nunc ostende, et animam quamB: om. pro me positurum dixisti, hanc pro ouibus meis trade.
88.1.8 Cum ergo semel atque iterum interrogatus, ipsum arcanorum cordis perscrutatorem testem aduocasset, et adhuc tertium1470/1486/1530: tercio interrogaret, perturbatus est Petrus, ueritus superiora.
88.1.9 Nam cum forti animo esset, reprehensus est postmodum. Ideo iterum ad ipsum confugit dicens: Tu omnia scis, hoc est, praesentia et futura.
88.1.10 Vide quanto melior factus est et modestior. Non amplius temere perstat in sententia, neque contradicit?B/1470/1486/1530: contradicit.
88.1.11 Propterea contristatus sum, ne forte me amare arbitratus, non amem, ut antea cum me fortem et constantem putarem, postmodum imbecillis deprehensus sum.
88.1.12 Ter autem interrogat, et semper idem praecipit, ut demonstret quanti ouium suarum curam faciat, et quod hoc maximum sit amoris argumentum,
88.1.13 et cum dicat quantum eum diligat, praedicit et martyrium, quod passurus erat, ostendens quod non ob eius diffidentiam id diceret, sed quod maxime crederet,
88.1.14 uolens amoris in eum signum demonstrare, et erudiens nos quo nam pacto amandus sit.
88.1.15 Quare inquit: Cum esses iunior, cingebas te, et ambulabas ubi uolebas. Cum autem senueris, extendes manus tuas, et alii te cingent, et ducent te quo tu non uis.
88.1.17 Cum enim aliquando dixissetB: dixisse: Animam meam pro te ponam, et: Si oportuerit me mori tecum, non te negabo, ei uicem reddidit.
88.1.18 Quid autem significat. Quo tu non uis?B/F: uis: Naturae affectum et carnis necessitatem indicat, et quod anima inuita corpus relinquit, et licet uoluntas constans et firma esset natura tamen imbecilla.
88.1.19 Nemo sine dolore a corpore dissoluitur, diuina hoc utiliter dispensante prouidentia, ne multi uiolentam mortem eligerent.
88.1.20 Nam si etiam sic hoc diabolus persuadere potest, et in multa nos precipitia et uoragines impellit, nisi tantum animae esset corporis desiderium, in paruo etiam moerore multi sibi mortem consciscerent.
88.1.21 Quo igitur non uis naturalem affectum significat. Quomodo autem cum dixisset: Cum essesF: esset iunior, subdidit1486: ubdit: Cum senueris?
88.1.22 Quod tunc neque iuuenis esset, neque senex, sed uir perfectus. Sed cur superioris uitae meminit,1530: meminit?
88.1.23 ut significet in rebus saecularibus iuuenem utilem esse, senem inutilem,
88.1.24 non ita in diuinis, sed cum aduentauerit, inquit, senectus, tunc fortior eris atque praestantior. Nihil te aetas impediet.
88.1.25 Haec dixit non ut eum perterreret, sed ut excitaret. Norat enim eius animum, et quod iampridem eius boni desiderio tenebatur, simul autem et mortis genus demonstrat.
88.1.26 Cum enim Petrus omninoF: omnia pericula pro Christo subire uellet, Confide, inquit. Ita enim tuum, inquit1470/1486/1530: om., implebo desiderium. Nam quae1470: qui non passus es iuuenis, patieris senex.
88.1.27 Inde erigens auditorem1470/1486/1530: auditoris animum euangelista addidit: Haec1470/1486/1530: Hoc autem dixit significans, qua morte clarificaturus esset deum1470/1486/1530: christum deum.
88.1.28 Non dixit: Moriturus, ut intelligas mori pro Christo gloriam esse et honorem. Et cum hoc dixisset, inquitF: inquit: dicit ei: Sequere me.
88.1.29 Quibus uerbis iterum curam et familiarem in eum affectum ostendit. Quod si quis percontaretur: Quomodo Iacobus sedem Hierosolymis accoepit1470/1486/1530: acceperit,
88.1.30 responderem: Hunc totius orbis magistrum proposuisse.
88.1.31 Conuersus Petrus, uidit illum discipulum, quem diligebat Iesus sequentem, qui et recubuit in coena super pectus eius, et dixit ei: Domine, hic autem quid?B: quid.
88.2.1 Qua gratia recubitus illius meminit? Non ab re, sed ut ostendat Petri post negationemF: abnegationem fiduciam.
88.2.2 Qui enim tunc non est ausus Iesum interrogare, sed id muneris alteri delegarat, hic commissa sibi fratrum cura,
88.2.3 non modo alteri uicem suam mandat, sed et ipse magistrum interrogat. Et Ioannes quidem tacet, ipse autem loquitur.
88.2.4 Praeterea etB: om. suam in eum prae se fert dilectionem. Diligebat enim maiorem in modum Ioannem Petrus, quod et ex sequentibus apparet, et per euangelistam eorum uinculum etiam in actionibus demonstratur.
88.2.5 Nam cum magna Christus Petro communicasset, orbis terrarum curam demandasset, martyrium praedixisset, et maiorem erga eum dilectionem testatus esset, cum uellet Petrus Ioannem socium et collegam, inquit: Hic autem quid?
88.2.6 Nunquid eandem uiam aggredietur?B: aggredietur. Et quemadmodum in coena interrogare non ausus Ioannem sufficit1470/1486/1530: suffecit, ita nunc uicem reddit arbitratus eum uelle, sed non audere de se sciscitari.
88.2.7 Tum Christus: Si1470/1486: Sic eum uolo manere donec ueniam, quid ad te?
88.2.8 Nam cum nimia id caritate diceret Petrus, nec ab eo diuidi uellet, ostendens Christus quod quantauis eum dilectione prosequeretur, suam assequi non posset, inquit: Si1470/1486: Sic eum uolo manere, quid ad te?1470/1486: manere? Quid ad te.
88.2.9 His uerbis nos erudiens, neque dolendum, neque curiosius praeter diuinam uoluntatem inuestigandum.
88.2.10 Nam cum Petrus semperF: om. in huiusmodi interrogationibus1530: interrogationes feruentius prosiliret, iterum eius feruorem retundens, quod non sit ulterius inquirendum, in hunc modum respondit.
88.2.11 Exiuit1470/1486/1530: Exiit ergo sermo iste inter discipulos, quod ille non moritur, et non dixit ei Iesus quia non moritur, sed si1470/1486: sic uolo eum manere donec ueniam, quid ad te?
88.2.12 Noli arbitrari, inquit, eodem modo de uobis disposuisse. Hoc autem dixit, ut intempestiuum affectum et consuetudinis desiderium tolleret.
88.2.13 Cum enim1470/1486/1530: autem essent orbis terrarum curam suscepturi, simul amplius esse non oportebat. Magnum enim fuisset mundo detrimentum.
88.2.14 Iccirco inquit: Opus suscepisti, id consydera, perfice, labora, et te certaminibus expone. Quid ad te, si uolo eum manere hic?B: hic, Tu officium tuum cura et exequere.
88.2.15 Tu autem hoc in loco euangelistae lenitatem intellige. Videns nanque discipulorum suspicionem corrigit eam, tanquam quid dixerit, non intelligerent.
88.2.16 Non dixit, inquit, Iesus quia non moritur, sed: Si1470/1486: sic uolo eum manere. Hic est discipulus ille, qui testimonium perhibuit de hisB: iis, et scripsit haec, et scimus quia uerum est testimonium eius.
88.2.17 Quid tandem praeter aliorum morem, hic solus secundum de se ipso perhibet testimonium?B: testimonium. Videtur enim auditoribus occurrere.1470/1486: occurrere? Quae nam haec causa?1470/1486: causa.
88.2.18 Dicitur ultimus se ad scribendum diuina inspiratione contulisse, ideo et suam dilectionem et causam quare ad scribendum uenerit,
88.2.19 frequenter ostendit ac meminit, hinc sibi fidem comparans, quod inde motus sit.
88.2.20 Et scioF: om., inquit, quod uerum dico. Quod si multi non credent1530: crederent, ex eo credendum est, quod sequitur.
88.2.21 Sunt, inquit, et alia multa, quae fecit Iesus, quae si scribantur per singula, nec ipsum arbitror mundum capere eos, qui scribendi sunt libros.
88.2.22 Vnde constat quod non ad gratiam locutus sum. Cum enim ex tot et tantis operibus, neque uel ea quae alii meminerit1470/1486/1530: meminerint, sed pluribus eorum omissis,
88.2.23 Iudaeorum insidias, lapidationes, odia, iniurias, maledicta, et quomodo eum1486/1530: om. daemonium habentem et deceptorem appellabant, in medium protulerim, perspicuumB: perspicium est me non ad gratiam conciliandam prolocutum.
88.2.24 Quam qui aucupatur, contrafacere oportet, contumelias tegere, laudes praedicare.
88.2.25 Cum ergo certissima scripserit, non recusat etiam suum in medium ferre testimonium, quod singula inuestigarit examinaueritque.
88.2.26 Mos enim nobis est, ut uerissimi esse uideamur, nostrum non recusare testimonium.
88.2.27 Quod si nos facimus, multo magis ille qui ex spiritu scribebat, quod et alii apostoli praedicabant: Nos testes sumus eorum quae dicimus, et spiritus qui dedit obedientibus sibi.
88.2.28 Omnibus enim affuerat, matrem commendatam habuit, quae et signa amoris erant, et quod certo omnia sciret.
88.2.29 Quod si tanta signa facta dixit, noli admirari, sed immensam auctoris potestatem intellige et crede.
88.2.30 Vt enim nobis facile1470/1486/1530: facile nobis est loqui, ita et illi, immo longe facilius facere, quae uult. Voluntas sola sufficit, et cuncta ei parent.
88.3.1 His ergo diligenter attendamus, neque omittamus, quin explicemus atque inuestigemus. A frequenti nanque congressu aliquid consequemur1470/1486: consequamur, ita uitam nostramF: aeternam purgare poterimus, ita spinas incidere.
88.3.2 Tale enim peccatum est, et saecularis cura res infructuosa et molesta.
88.3.3 Et quemadmodum spina ubicunque tangitur, tangentem pungit, ita saecularia ubicunque comprehenderis, ledunt.
88.3.4 Verum non huiusmodi spiritalia, sed margaritae cuidam similantur, quam cum tractauerisF: tractauerit, delectat oculos.
88.3.5 Vt exempli gratia, fecit aliquis eleemosynam, non modo spe futurorum nutritur, sed et saeculi bonis semper confidens letatur, et omnia audenter faciens malas uincit cupiditates,
88.3.6 et ante regnum, hic iam fructum accipit, cum laudetur, cumB: cura in admiratione sit, et ante omnia a propria conscientia,
88.3.7 et singula bona opera huiusmodi sunt, quemadmodum mala etiam ante geennam hic torquent. Vulnerant enim conscientiam,
88.3.8 et si quid maneat peccatores intelligeres1530: intelliges, meticulosus et trepidus etiam nemine puniente effecererisF/1486: efficereris; 1530: efficierisF/1486: efficereris; 1530: efficieris,
88.3.9 et si diuitiae tibi essent multos haberes1530: sunt multos hebebis inimicos et suspiciose uiueres, neque iam resistere posses iniuriantibus: uel potius et non iniuriantibusF: om..
88.3.10 Neque enim tantum ab eis uoluptatis, quantum moeroris assequimur, reclamante1470/1486/1530: intus reclamante conscientia, foris hominibus accusantibus, deo indignato, geeenna nos cupide expectante, non quiescentibus cogitationibus.
88.3.11 Grauis, grauis, inquam, res et onerosa peccatum, et plumbo omni onerosius. Qui id cognoscit, ne minimum quidem oculos erigere potest, etiam1470/1486/1530: et si sensu careat.
88.3.12 SicB: Sicut et Achaab, quamuis perquam impius esset, postquam cognouit peccatum suum deiectis oculis ambulabat contritus, et egerrime ferens, propterea saccum induit, et fontes fudit lacrymarum.
88.3.13 Si itidem et nos faciemus1470/1486/1530: faciamus, et ut ille lugebimus, exuemus peccata nostra, ut Zaccheus et aliquam ueniam consequemur1470: consequamur.
88.3.14 Vt enim in morbis et fistulis, nisi quis prius fluentem humorem et uulnus sistat, quaecunque imposueritB: preposuerit medicamenta non amota morbi causa, omnia frustra contenderet1530: contendet,
88.3.15 ita et nos, nisi manum ab auaritia et malum hunc humorem1486/1530: amorem cohibuerimus, licet eleemosynam demus, omnia incassum laboramus.
88.3.16 Quod enim per eam1486/1530: eum boni fecimus, accedente auaritia fatiscit atque disperditur, et priore peius efficiturB: effecitur. Cessemus igitur1470/1486/1530: ergo a rapina, et ita eleemosynas impendamus.
88.3.17 Quod si in praecipitia nos deferimus, quomodo respirare poterimus?
88.3.18 Etenim si quis casurum erigeret ut eleemosyna, alter autem humi premeret ut auaritia, nihil aliud ab hac pugna expectandum est, quam ut discerpatur.
88.3.19 Quod ne nobis accidat, ne ue auaritia deorsum premente, eleemosyna nos derelinquat, leues efficiamur et euolemus1530: uolemus, ut et malorum liberatione et bonis operibus perfecti,
88.3.20 sempiterna bona consequamur. Gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi, cum quo patri simul et spiritui sancto gloria, honor et imperium et nunc et semper et in saecula saeculorum, Amen.