PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

88.3.1 Attendamus igitur diligenter hiis que dicta sunt, et ne deficiamus reuoluentes ea et inuestigantes. A continua enim lectione et auditione eorum erit quid plus nobis. Ita uitam nostram expurgare poterimus, ita spinas excidere.
CLOSE
Griffolini

88.3.1 His ergo diligenter attendamus, neque omittamus, quin explicemus atque inuestigemus. A frequenti nanque congressu aliquid consequemur1470/1486: consequamur, ita uitam nostramF: aeternam purgare poterimus, ita spinas incidere.
CLOSE
Griffolini-Montanus

88.3.1 his ergo diligenter attendamus, neque omittamus, quin explicemus atque inuestigemus. A frequenti nanque congressu aliquid consequemur: ita vitam nostram purgare poterimus, ita spinas incidere.
CLOSE
Montfaucon

88.3.1 Attendamus itaque diligenter dictis hujusmodi, neque illa explicare et interpretari desinamus. Ex frequenti enim tractatione aliquid consequimur: sic vitam nostram expurgare poterimus, sic spinas succidere.