Commentarius
[Homilia LXXXVIII]
88.1.1 Cum ergo prandissent, dicit Jesus Simoni Petro: Simon Jonae, diligis me plus his? Dicit ei: Etiam, Domine, tu scis quia amo te.
88.1.2 Multa quidem alia sunt quae possint nobis apud Deum fiduciam praebere; nosque conspicuos et probatos exhibere.
88.1.3 Quod autem nobis omnium maxime supernam benevolentiam conciliat, est proximi cura et dilectio; id quod a Petro Christus exigit:
88.1.4 cum enim comedendi finem fecissent, Dicit Jesus Simoni Petro: Simon Jonae diligis me plus his? Dicit ei: Etiam, Domine, tu scis quia amo te. Dicit ei, Pasce oves meas.
88.1.5 Et cur aliis praetermissis, de his hunc alloquitur? Eximius erat inter Apostolos, os discipulorum, et coetus illius caput. Ideo Paulus prae aliis hunc visurus venit.
88.1.6 Simul ostendens ei, oportere deinceps fidere, quasi abolita negatione, fratrum ei praefecturam committit; neque negationem commemorat vel exprobrat.
88.1.7 Dicit autem, Si amas me, fratrum praefecturam suscipe, et ferventem illum amorem quem semper exhibuisti, et de quo exsultabas, nunc ostende: animamque illam quam te pro me daturum esse dicebas, da pro ovibus meis.
88.1.8 Cum igitur semel et iterum interrogatus, illum ipsum qui secreta cordis novit in testem vocasset, adhuc1862: et adhuc tertio interrogatus, turbatus est, ob priora timidus effectus.
88.1.9 Nam tunc affirmate loquutus, postea superatus est. Ideo rursus ad illum confugit: nam cum dicit, Tu omnia scis; id est, praesentia et futura.
88.1.10 Viden’ quanto melior factus sit, quanto modestior?1862: modestior, Non arroganter contradicit ut ante:1862: contradicens ut ante? ideo turbatus est.
88.1.11 Num forte cum amare me putem, non amo tamen, ut ante altum sapiens et asseverans, postea superatus sum?
88.1.12 Ter interrogat, et ter eadem imperat, ut ostendat quanti faciat ovium curam, et hoc maximum esse amoris erga se argumentum.
88.1.13 De amore erga se illum alloquutus, martyrium quod passurus erat praedicit: declarans se non quod diffideret ita loquutum esse, sed maxime credere.
88.1.14 Ut autem amoris exemplum ostenderet, doceretque quomodo ipsum amare oporteret,
88.1.15 ait: Cum esses junior, cingebas te, et ambulabas ubi volebas: cum autem senueris, alii te cingent, et ducent quo tu non vis.
88.1.16 Atqui hoc volebat et desiderabat. Ideo et hoc ipsi manifestum fecit.
88.1.17 Cum enim frequenter dixisset, Animam meam pro te ponam; et, Si oportuerit me mori tecum, non te negabo, desiderata ipsi concessit.
88.1.18 Quid sibi vult illud, Quo tu non vis? Naturae affectum et carnis necessitatem indicat, innuitque animam invitam a corpore separari. Itaque1862: Itaque, licet voluntas firma et constans effecta erat; attamen natura erat imbecilla.
88.1.19 Nemo enim sine dolore corpus deponit; ita Deo, ut dixi, utiliter dispensante, ne plurimi violentam sibi mortem inferrent.
88.1.20 Nam si rebus ita dispositis potuit tamen diabolus id efficere, et innumeros ad praecipitia et voragines impellere: nisi tale desiderium erga corpus animae insitum esset, multi vel ex levissimo moerore sibi mortem inferrent.
88.1.21 Illud igitur, quo tu non vis, naturalem demonstrat affectum. Cur vero cum dixisset, cum esses junior, addit, cum autem senueris?
88.1.22 Hoc significatur, ipsum nec juniorem, nec senem tunc fuisse, sed virum perfectum. Cur priorem vitam ipsi commemoravit?
88.1.23 Ut ostenderet ita se rem habuisse. In saecularibus enim juvenis utilis, senex inutilis est;
88.1.24 apud me non ita, sed in senectute fortitudo major est, strenuitas praestantior, aetate nihil obicis afferente.
88.1.25 Haec porro dixit, non ut illum terrefaceret, sed ut excitaret. Noverat enim ejus amorem, illumque ad haec promte ferri: simulque futurae mortis modum significat.
88.1.26 Quia enim Petrus semper pro Christo pericula subire cupiebat; confide, inquit; ita desiderium implebo tuum, ut ea quae non juvenis perpessus es, senex patiaris.
88.1.27 Deinde auditorem erigens Evangelista intulit: Haec autem dicebat significans qua morte clarificaturus esset Deum.
88.1.28 Non dixit, moriturus esset; sed, clarificaturus esset Deum: ut discas pati pro Christo, gloriam esse et honorem. Et cum haec dixisset, ait, Sequere me.
88.1.29 His ostendit curam et affectum magnum erga ipsum. Quod si quis dixerit, Cur ergo Jacobus Jerosolymorum thronum accepit?
88.1.30 Respondebo: Petrum non throni hujus, sed totius orbis doctorem a Christo statutum fuisse.
88.1.31 Conversus ergo Petrus, vidit illum discipulum, quem diligebat Jesus, sequentem, qui et recubuit in coena super pectus ejus, et dixit: Domine, hic autem quid?
88.2.1 Qua de causa recubitum illum memorat? Non abs re, sed ut ostendat quantam Petrus fiduciam haberet post negationem.
88.2.2 Qui enim tunc non audebat interrogare, sed alteri ut id faceret annuebat, hic praefecturam in fratres habuit:
88.2.3 neque solum sua non alteri committit, sed etiam pro alio ipse Magistrum interrogat. Et Joanne tacente, ille loquitur.
88.2.4 Hic porro amorem ostendit quem erga illum habuit: nam Petrus Joannem admodum amabat, ut ex sequentibus liquet: perque totum Evangelium haec necessitudo ostenditur, necnon in Actibus Apostolorum.
88.2.5 Quia ergo magna ipsi praedixerat, orbem commiserat, martyrium praenunciarat, majorem quam caeterorum amorem ejus indicaverat, volens Petrus hunc consortem habere, dixit: Hic autem quid?
88.2.6 Annon eadem nobiscum via incedet? Ac quemadmodum tunc cum interrogare non auderet, hunc protulit; sic et nunc vicem reddens, putansque ipsum de se velle interrogare, nec audere, ipse sciscitatur.
88.2.7 Quid ergo Christus? Si eum volo manere donec veniam, quid ad te?
88.2.8 Quia magno motus desiderio id dicebat Petrus, quod nollet ab eo separari, ostendens Christus quantavis ipsum dilectione prosequeretur, non tamen suam attingere dilectionem, ait: Si eum volo manere, quid ad te?
88.2.9 His erudiens nos non aegre ferendum esse, nec curiose inquirendum, ultra quam ipsi placitum sit.
88.2.10 Quia enim Petrus semper ad tales interrogationes fervens promptusque erat, fervorem ejus praecidens, et docens non esse ulterius inquirendum, sic respondit.
88.2.11 Exiit ergo sermo iste inter fratres, id est, discipulos, quod ille non moritur. Et non dixit Jesus, non moritur: sed, Si volo eum manere donec veniam, quid ad te?
88.2.12 Ne putes, inquit, me uno modo vestra dispensare. Hoc autem faciebat, ut intempestivum illum mutuum affectum tolleret.
88.2.13 Quia enim orbis terrarum curam suscepturi erant, non ita copulari eos oportebat. Alioquin, magnum hinc futurum erat orbi detrimentum.
88.2.14 Quamobrem ait illi: Opus tibi commissum est, hoc cura, hoc perfice, pugna, decerta. Quid enim si velim eum hic manere? Tu tua cures et provideas.
88.2.15 Hic mihi consideres velim quam sit Evangelista a fastu alienus. Cum enim discipulorum opinionem narrasset, illam corrigit, quasi quid Christus dixerit non intellexerint:
88.2.16 ait enim, Non dixit Jesus, non moritur: sed, Si eum volo manere. Hic est discipulus ille qui testimonium perhibet de his, et scripsit haec; et scimus quia verum est testimonium ejus.
88.2.17 Cur nullo alio id agente, hic solus haec ait, et secundum de seipso perhibet testimonium: videturque auditoribus occurrere? Qua de causa?
88.2.18 Dicitur ultimus, Deo movente, scripsisse, ideo illius dilectionem frequenter exhibet, subindicans qua de causa ad scribendum impulsus sit;
88.2.19 ideo id frequenter memorat, ut fide dignam reddat narrationem, et ostendat se inde motum ad hoc venisse.
88.2.20 Novi, inquit, vera esse quae dicit: quod si multi non credant, hinc ipsis credendum est. Unde? ex eo quod deinde dicitur.
88.2.21 Sunt et alia multa quae fecit Jesus, quae si scribantur per singula, nec ipsum arbitror mundum capere eos qui scribendi sunt libros.
88.2.22 Unde constat me non ad gratiam loquutum esse. Qui enim cum tot dici possint, ne tanta quidem dixit, quanta reliqui, sed longe plura praetermisit:
88.2.23 atque in medium allatis Judaeorum1862: Judaicis vero in medium allatis insidiis, lapidationibus, odiis, contumeliis, convitiis; cum narraverim quomodo illum daemoniacum et deceptorem vocarint1862: vocarent, palam est me non ad gratiam loquutum esse.
88.2.24 Nam qui ad gratiam loqui voluisset, contrarium facere oportebat; probrosa occultare, et splendida narrare.
88.2.25 Quia ergo quae certissime sciebat scripsit, non recusat suum etiam in medium proferre testimonium, sibique proponit singula explorare et examinare.
88.2.26 Mos enim est nobis, cum rem verissimam nos dicere putamus, nostrum non recusare testimonium.
88.2.27 Si vero nos id facimus, multo magis ille qui in Spiritu scribebat: quod etiam reliqui Apostoli praedicantes dicebant: Nos testes sumus eorum quae dicimus, et Spiritus, quem dedit obedientibus sibi.
88.2.28 Omnibus enim affuerat, crucifixum non reliquerat, matrem sibi commendatam habuit. Quae omnia signa amoris erga illum erant, et quod ille omnia accurate nosset.
88.2.29 Quod si tanta facta fuisse signa dicat, ne mireris. Sed cogitans ineffabilem operantis virtutem; id quod dictum est cum fide accipe.
88.2.30 Sicut enim loqui nobis facile est; sic, imo multo magis, illi facile ea operari quae vellet. Sufficiebat enim ipsi velle solum, et omnia sequebantur.
88.3.1 Attendamus itaque diligenter dictis hujusmodi, neque illa explicare et interpretari desinamus. Ex frequenti enim tractatione aliquid consequimur: sic vitam nostram expurgare poterimus, sic spinas succidere.
88.3.2 Talis quippe res est peccatum, et saecularis solicitudo, infructuosa nempe et molesta.
88.3.3 Ac quemadmodum spina ubicumque retinetur, retinentem pungit; sic et saecularia undecumque detineas, detinentem laedunt.
88.3.4 Verum spiritualia non hujusmodi sunt; sed margaritae cuidam similia; undecumque illam verses, oculos delectat.
88.3.5 Exempli causa, fecit aliquis eleemosynam, non modo spe futuri nutritur; sed et1862: om. hujus vitae bonis laetatur: fiducia multa semper plenus, malam vincit1862: vicit concupiscentiam:
88.3.6 et ante regnum, hinc jam fructum accepit, dum laudatur et celebratur ante alia omnia a propria conscientia.
88.3.7 Singula quoque bona opera hujusmodi sunt, sicut contra mala opera ante gehennam hic conscientiam excruciant.
88.3.8 Et si peccans futura cogitaveris, etiam nemine puniente formidolosus et trepidus es;
88.3.9 si praesentia cogites, multos habes inimicos et in suspicione vivis, neque jam laedentes obtueri possis, imo nec non laedentes.
88.3.10 Non enim tantum ab eis voluptatis quantum moeroris assequimur: occlamante conscientia, damnantibus foris hominibus, irritato Deo, gehenna nos cupide exspectante, cogitationibus non quiescentibus.
88.3.11 Grave enim, grave et onerosum est peccatum, et plumbo omni gravius. Qui id sentit, ne minimum quidem oculos attollere poterit, etiamsi insensilis sit.
88.3.12 Sic et Achaab, etsi valde impius, quia hoc sensit, prono capite contritus misere incedebat. Ideo se sacco praecinxit, et fontes lacrymarum emittebat.
88.3.13 Si hoc et nos faciamus, si lugeamus ut ille, si peccata exuamus ut Zacchaeus, nos quoque veniam consequemur.
88.3.14 Ut enim in tumoribus et fistulis, nisi quis fluentem humorem et vulnus afficientem sistat, frustra remedia adhibebit, malo semper grassante;
88.3.15 sic et nos nisi manum coerceamus ab avaritia, et pravum illum fluxum reprimamus, nisi eleemosynam demus, frustra caetera facimus.
88.3.16 Nam si quid ab illa curatum sit, adveniens avaritia obruit et labefactat, gravioremque priore plagam infert. Finem ergo faciamus rapiendi, et ita eleemosynam erogemus.
88.3.17 Quod si nos ipsos in praecipitia feramus, quomodo respirare poterimus?
88.3.18 Nam si quis cadentem erigeret, id quod facit eleemosyna; alius autem vi ad lapsum pelleret, id quod avaritia facit, nihil aliud ex hac pugna eveniret, quam quod homo ille discerperetur.
88.3.19 Id ne nobis accidat, neve avaritia nos deorsum trahente, eleemosyna nos derelinquat et abeat, nos leviores efficiamus, et avolemus, ut a malis liberati, et ex bonis operibus ad perfectionem deducti,
88.3.20 aeterna consequamur bona, gratia et benignitate Domini nostri Jesu Christi, quicum Patri unaque Spiritui sancto gloria, honor, imperium nunc et semper et in saecula saeculorum, amen.