PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

88.2.4 Ostendit autem et hic amorem quem ad eum habebat. Etenim ualde amabat Iohannem Petrus, et hoc ex hiis que post hec manifestum est. Sed et per euangelium omne ostenditur hec colligatio, et in Actibus Apostolorum.
CLOSE
Griffolini

88.2.4 Praeterea etB: om. suam in eum prae se fert dilectionem. Diligebat enim maiorem in modum Ioannem Petrus, quod et ex sequentibus apparet, et per euangelistam eorum uinculum etiam in actionibus demonstratur.
CLOSE
Griffolini-Montanus

88.2.4 praeterea et suam in eum prae se fert dilectionem. Diligebat enim maiorem in modum Ioannem Petrus, quod et ex sequentibus apparet, et passim per euangelium, atque etiam in actibus eorum vinculum demonstratur.
CLOSE
Montfaucon

88.2.4 Hic porro amorem ostendit quem erga illum habuit: nam Petrus Joannem admodum amabat, ut ex sequentibus liquet: perque totum Evangelium haec necessitudo ostenditur, necnon in Actibus Apostolorum.