Omelia LXXXVIII (lxxxvii)
88.1.1 Cum ergo prandissent, dicit Simoni Petro Iesus: Simon Ioannis diligis me plus his? Dicit ei: Etiam domine, tu scis quia amo te.
88.1.2 Multa quidem alia sunt, quae apud deum nobis fiduciam praebent, et quae nos claros et probatos ostendunt.
88.1.3 Quod autem maxime diuinum nobis amorem conciliat, est proximi dilectio, quam a Petro Christus exigit:
88.1.4 nam cum finem cibis fecissent, dicit Simoni Petro Iesus: Simon Ioannis diligis me plus his? Dicit ei: Etiam domine, tu scis quia amo te. Dicit ei: Pasce agnos meos.
88.1.5 Quid tandem aliis omissis de his duntaxat Petrum affatur? Os erat apostolorum, et princeps et vertex ipsius coetus. propterea et Paulus eum praeter alios visurus ascendit,
88.1.6 simul vt ei ostenderet iam sibi fiduciam habendam: tanquam enim negationis obliuisceretur, fratrum curam ei committit, neque negationis meminit, neque exprobrat,
88.1.7 tantum dicit, Si amas me, fratrum curam suscipias: et quam in omnibus dilectionem ostendisti, et qua delector nunc ostende, et animam quam pro me positurum dixisti, hanc pro ouibus meis trade.
88.1.8 Cum ergo semel atque iterum interrogatus, ipsum arcanorum cordis perscrutatorem testem aduocasset, et adhuc tertio interrogaret, perturbatus est Petrus, veritus superiora.
88.1.9 Nam cum forti animo esset, reprehensus est postmodum, ideo iterum ad ipsum confugit dicens: Tu omnia scis: Hoc est, praesentia et futura.
88.1.10 Vide quanto melior factus est, et modestior: non amplius temere perstat in sententia, neque contradicit:
88.1.11 propterea contristatus sum, ne forte me amare arbitratus, non amem: vt antea cum me fortem, et constantem putarem, postmodum imbecillis deprehensus sum.
88.1.12 Ter autem interrogat, et semper idem praecipit, vt demonstret quanti ouium suarum curam faciat, et quod hoc maximum sit amoris argumentum:
88.1.13 et cum de sui amore sermonem praemisisset, praedicit et martyrium, quod passurus erat: ostendens quod non ob eius diffidentiam id diceret, sed quod maxime crederet,
88.1.14 volens amoris in eum signum demonstrare: et nos erudire quo nam pacto amandus sit,
88.1.15 quare inquit: Cum esses iunior, cingebas te, et ambulabas vbi volebas: cum autem senueris, extendes manus tuas, et alius te cinget1603: cingent, et ducet te quo non vis.
88.1.16 Atqui hoc volebat, et desiderabat, ideo et hoc ipsi manifestum fecit.
88.1.17 Cum enim aliquando dixisset, Animam meam pro te ponam: et, Si oportuerit me mori tecum, non te negabo: ei vicem reddidit.
88.1.18 Quid ergo significant, quo tu non vis? Naturae affectum, et carnis necessitatem indicat, et quod anima inuita corpus relinquit: et licet voluntas constans et firma esset, natura tamen imbecilla.
88.1.19 Nemo enim sine dolore a corpore dissoluitur, diuina hoc vtiliter dispensante prouidentia, ne multi violentam mortem eligerent:
88.1.20 nam si etiam sic hoc diabolus persuadere potest, et quam plurimos in praecipitia et voragines impulit, nisi tantum animae esset corporis desiderium, in paruo etiam moerore multi sibi mortem consciscerent:
88.1.21 quo igitur non vis, naturalem affectum significat. Quo modo autem cum dixisset, Cum esses iunior, subdit, Cum senueris?
88.1.22 Quod quidem significat, quod tunc neque iuuenis esset, neque senex, sed vir perfectus. Sed cur superioris vitae meminit?
88.1.23 Vt significet in rebus secularibus iuuenem vtilem esse, senem inutilem:
88.1.24 non ita in diuinis, sed cum aduentauerit, inquit, senectus, tunc fortior eris, atque praestantior: nihil te aetas impediet.
88.1.25 Haec dixit, non vt eum perterreret, sed vt excitaret: norat enim eius animum, et quod iampridem eius boni desiderio tenebatur: simul autem et mortis genus demonstrat.
88.1.26 Cum enim Petrus omnino pericula pro Christo subire vellet, Confide, inquit, ita enim tuum implebo desiderium: nam quae non passus es iuuenis, patieris senex.
88.1.27 Inde erigens auditoris animum euangelista, addidit: Hoc autem dixit, significans qua morte clarificaturus esset deum.
88.1.28 Non dixit, moriturus: vt intelligas mori pro Christo gloriam esse et honorem. Et cum hoc dixisset, inquit ei, Sequere me.
88.1.29 Quibus verbis iterum curam et familiarem in eum affectum ostendit. Quod si quis percontaretur, quo modo igitur Iacobus sedem Hierosolymis acceperit:
88.1.30 responderem hunc totius orbis magistrum praeposuisse.
88.1.31 Conuersus Petrus, vidit illum discipulum, quem diligebat Iesus sequentem: qui et recubuit in coena super pectus eius, et dixit ei: Domine, hic autem quid?
88.2.1 Qua gratia recubitus illius meminit? Non ab re, sed vt ostendat Petri post negationem fiduciam:
88.2.2 qui enim tunc non est ausus Iesum interrogare, sed id muneris alteri delegarat, hic commissa sibi fratrum cura,
88.2.3 non modo alteri vicem suam mandat, sed et ipse magistrum interrogat: et Ioannes quidem tacet, ipse autem loquitur,
88.2.4 praeterea et suam in eum prae se fert dilectionem. Diligebat enim maiorem in modum Ioannem Petrus, quod et ex sequentibus apparet, et passim per euangelium, atque etiam in actibus eorum vinculum demonstratur.
88.2.5 Nam cum magna Christus Petro communicasset, orbis terrarum curam demandasset, martyrium praedixisset, et maiorem erga eum dilectionem testatus esset, cum vellet Petrus Ioannem socium et collegam, inquit: Hic autem quid?
88.2.6 Nunquid eandem viam aggredietur? et quemadmodum in coena interrogare non ausus, Ioannem suffecit: ita nunc vicem reddit, arbitratus eum velle, sed non audere de se sciscitari.
88.2.7 Tum Christus: Si eum volo manere donec veniam, quid ad te?
88.2.8 Nam cum nimia id charitate diceret Petrus, nec ab eo diuidi vellet: ostendens Christus, quod quantauis eum dilectione prosequeretur, suam assequi non posset, inquit: Si eum volo manere, quid ad te?
88.2.9 His verbis nos erudiens, neque dolendum, neque curiosius praeter diuinam voluntatem inuestigandum.
88.2.10 Nam cum Petrus semper in huiusmodi interrogationes feruentius prosiliret, iterum eius feruorem retundens, quod non sit vlterius inquirendum, in hunc modum respondit.
88.2.11 Exiit ergo sermo iste inter fratres quod discipulus ille non moritur. Et non dixit ei Iesus, quia non moritur: sed, si volo eum manere donec veniam, quid ad te?
88.2.12 Noli arbitrari, inquit, eodem modo me de vobis disposuisse: hoc autem dixit, vt intempestiuum affectum, et consuetudinis desiderium tolleret.
88.2.13 Cum enim essent orbis terrarum curam suscepturi, simul amplius esse non oportebat: magnum enim fuisset mundo detrimentum,
88.2.14 idcirco inquit: Opus suscepisti, id considera, perfice, labora, et te certaminibus expone. Quid ad te, si volo eum manere hic? tu officium tuum cura, et exequere.
88.2.15 Tu autem hoc in loco euangelistae lenitatem intellige. Videns nanque discipulorum suspicionem, corrigit eam, tanquam quid dixerit, non intelligerent.
88.2.16 Non dixit, inquit, Iesus, quia non moritur: sed, si volo eum manere. Hic est discipulus ille, qui testimonium perhibet1603: perhibuit de his, et scripsit haec. Et scimus, quia verum est testimonium eius.
88.2.17 Quid tandem praeter aliorum morem hic solus secundum de seipso perhibet testimonium? videtur enim auditoribus occurrere. Quae nam haec causa?
88.2.18 Dicitur vltimus se ad scribendum diuina inspiratione contulisse, ideo et suam dilectionem, et causam quare ad scribendum venerit,
88.2.19 frequenter ostendit ac meminit, hinc sibi fidem comparans, quod inde motus sit.
88.2.20 Et scio, inquit, quod verum dico, quod si multi non crederent, ex eo credendum est, quod sequitur.
88.2.21 Sunt, inquit, et alia multa quae fecit Iesus, quae si scribantur per singula, nec ipsum arbitror mundum capere eos, qui scribendi sunt, libros.
88.2.22 Vnde constat, quod non ad gratiam locutus sum. Cum enim ex tot et tantis operibus, neque vel ea quae alii, meminerim, sed pluribus eorum omissis,
88.2.23 Iudaeorum insidias, lapidationes, odia, iniurias, maledicta, et quo modo daemonium habentem, et deceptorem appellabant, in medium protulerim: perspicuum est me non ad gratiam conciliandam prolocutum,
88.2.24 quam qui aucupatur, contrafacere oportet, contumelias tegere, laudes praedicare.
88.2.25 Cum ergo certissima scripserit, non recusat etiam suum in medium ferre testimonium, quod singula inuestigarit, examinaueritque.
88.2.26 Mos enim nobis est, vt verissimi esse videamur, nostrum non recusare testimonium:
88.2.27 quod si nos facimus, multo magis ille qui ex spiritu scribebat: quod et alii Apostoli praedicabant, Nos testes sumus eorum quae dicimus, et spiritus quem dedit obedientibus sibi:
88.2.28 omnibus enim affuerat. neque crucifixum dereliquit, Matrem commendatam habuit, quae et signa amoris erant, et quod certo omnia sciret.
88.2.29 Quod si tanta signa facta dixit, noli admirari, sed immensam authoris potestatem intellige, et crede.
88.2.30 Vt enim facile nobis est loqui, ita et illi, imo longe facilius facere quae vult: voluntas sola sufficit, et cuncta ei parent:
88.3.1 his ergo diligenter attendamus, neque omittamus, quin explicemus atque inuestigemus. A frequenti nanque congressu aliquid consequemur: ita vitam nostram purgare poterimus, ita spinas incidere.
88.3.2 Tale enim peccatum est, et secularis cura res infructuosa, et molesta.
88.3.3 Et quemadmodum spina vbicunque tangitur, tangentem pungit: ita secularia vbicunque comprehenderis, laedunt.
88.3.4 Verum non huiusmodi spiritalia, sed margaritae cuidam similantur: quam cum tractaueris, delectat oculos.
88.3.5 Vt exempli gratia: Fecit aliquis eleemosynam, non modo spe futurorum nutritur, sed et seculi bonis semper confidens laetatur: et omnia audenter faciens, malas vincit cupiditates,
88.3.6 et ante regnum hic iam fructum accipit, cum laudetur, cum in admiratione sit, et ante omnia a propria conscientia:
88.3.7 et singula bona opera huiusmodi sunt, quemadmodum mala etiam ante gehennam hic torquent, vulnerant enim conscientiam:
88.3.8 Et si quid maneat peccatores intelligeres, meticulosus et trepidus, etiam nemine puniente, efficereris:
88.3.9 et si diuitiae tibi essent, multos haberes inimicos, et suspiciose viueres, neque iam resistere posses iniuriantibus, vel potius et non iniuriantibus:
88.3.10 neque enim tantum ab eis voluptatis, quantum moeroris assequimur, intus reclamante conscientia, foris hominibus accusantibus, deo indignato, gehenna nos cupide expectante, non quiescentibus cogitationibus.
88.3.11 Grauis, grauis inquam res, et onerosa peccatum, et plumbo omni onerosius, qui id cognoscit ne minimum quidem oculos erigere potest, etsi sensu careat.
88.3.12 Sic et Achab, quanuis perquam impius esset, postquam cognouit peccatum suum, deiectis oculis ambulabat contritus, et aegerrime ferens, propterea saccum induit, et fontes fudit lachrymarum.
88.3.13 Si itidem et nos faciamus, et vt ille lugeamus, exuemus peccata nostra, vt Zachaeus, et aliquam veniam consequemur.
88.3.14 Vt enim in morbis et fistulis, nisi quis prius fluentem humorem, et vulnus sistat: quaecunque imposuerit medicamenta, non amota morbi causa, omnia frustra contendet:
88.3.15 Ita et nos nisi manum ab auaricia, et malum hunc amorem cohibuerimus, licet eleemosynam demus, omnia incassum laboramus.
88.3.16 Quod enim per eum boni fecimus, accedente auaricia fatiscit, atque disperditur, et priore peius efficitur. Cessemus ergo a rapina, et ita eleemosynas impendamus.
88.3.17 Quod si in principitia1603: praecipitia nos deferimus, quo modo respirare poterimus?
88.3.18 Etenim si quis casurum erigeret, vt eleemosyna: alter autem humi premeret, vt auaricia, nihil aliud1603: om. ab hac pugna expectandum est, quam vt discerpatur.
88.3.19 Quod ne nobis accidat, neve auaricia deorsum premente, eleemosyna nos derelinquat, leues efficiamur, et volemus, vt et malorum liberatione, et bonis operibus perfecti,
88.3.20 sempiterna bona consequamur, gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi, cum quo patri, simul et spiritui sancto gloria, honor, et imperium, et nunc et semper, et in secula seculorum, Amen.