PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

9.1.1 In propria uenit, et sui eum non receperunt. Si priorum meministis intelligentiarum cum ampliori desiderio et ea que sunt deinceps, superedificabimus ut in luchro hoc facientes magno. Ita enim nobis et docibilior erit hic sermo eorum que iam dicta sunt recordantibus. Et nos non multo indigebimus labore potentibus nobis per multum amorem discipline acutius reliqua inspicere.
CLOSE
Griffolini

9.1.1 In propria uenit, et sui eum non receperunt. Si priorum meministis sermonum, fratres dilectissimi, fidentius iam, quae sequuntur super eis, magno cum emolumento aedificabimus. Sic enim et uos melius edoceri poteritis, et nobis non multo opus erit labore, cum ex discendi cupiditate acutius inspiciendi uia pateat.
CLOSE
Griffolini-Montanus

9.1.1 In propria venit, et sui eum non receperunt. Si priorum meministis sermonum fratres dilectissimi, fidentius iam quae sequuntur super eis magno cum emolumento aedificabimus: sic enim et vos melius edoceri poteritis, et nobis non multo opus erit labore, cum ex discendi cupiditate acutius inspiciendi via ad reliqua pateat.
CLOSE
Montfaucon

9.1.1 In propria venit, et sui eum non receperunt. Si priorum reminiscamini, quae sequuntur cum majori alacritate adjiciemus, utpote qui magnum impendere lucrum videamus: ita enim vobis captu facilior sermo erit, si jam dictorum memineritis; nobisque non multo opus erit labore, cum vos ex discendi cupiditate acutius caetera dispicietis.