Homilia IX (viii)
9.1.1 In propria uenit, et sui eum non receperunt. Si priorum meministis sermonum, fratres dilectissimi, fidentius iam, quae sequuntur super eis, magno cum emolumento aedificabimus. Sic enim et uos melius edoceri poteritis, et nobis non multo opus erit labore, cum ex discendi cupiditate acutius inspiciendi uia pateat.
9.1.2 Qui enim id, quod accoepit, amittit, semper indigeat, oportet, nec ullo unquam tempore quicquam consequetur. Qui uero accoepta custodit, et iis1530: his indies aliquid superaddit, ex discipulo quam primum magister proculdubio euadet, non modo sibi sed omnibus utilis.
9.1.3 Huiusmodi ego hancB: ergo hac omnem concionem futuram expecto, hoc ex incredibili uestro audiendi desyderio, et mira attentione coniectatus. Agite ergo tanquam sub certa et tuta custodia in animis uestris Christi thesaurum deponamus, et quae nobis hodie proposita sunt, ea quantum nobis spiritus sancti gratia suppeditabit, explicemus.
9.1.4 Dixerat euangelista: Et mundus eum non cognouit, quod de superioribus illis temporibus locutus est, non immerito iam ad praedicationis tempora descendit, aitque1486/1530: atque: In propria uenit, et sui eum non receperunt. Suos hoc in loco Iudaeos appellat, tanquam populum potentem, et sub quo omnes ferme homines compraehenderentur.
9.1.5 Et quemadmodum superius multitudinis amentiam admiratus, et de communi natura erubescens, inquit, quod mundus per ipsum factus est, nec tamen conditorem suum cognouit, ita in hoc iterum loco Iudaeorum, multitudinisque1470/1486/1530: multitudinis aegre ferens perfidiam, in grauiorem prorumpit accusationem. Inquit enim: Et sui eum non receperunt, cum ad eos uenisset.
9.1.6 Nec Ioannes solum, sed et1470/1486/1530: om. prophetae quoque et deinceps Paulus hoc idem conquesti sunt.
9.1.7 Et quidem1470/1486/1530: quod prophetae ex persona Christi clamauerunt: Populus, quem1486/1530: quem ego non cognoui, seruiuit mihi, in auditu auris obediuit mihi. Filii alieni mentiti sunt mihi. Filii alieni inueterati sunt, et claudicauerunt a semitis suis.
9.1.8 Et iterum: Quibus non est narratum de eo, uidebunt, et: Qui non audierunt, contemplati sunt, et: Inuentus sum1530: sum a non quaerentibus me. Palam apparui iis1530: his, qui me non interrogabantB: interrogant.
9.1.9 Paulus autem ad Romanos: Quid ergo? inquit,1470/1486/1530: Quid ergo inquit? quod quaerebat Israel, hoc non est consecutus, electio autem consecuta est.
9.1.10 Et iterum: Quid ergo dicemus?1470/1486: dicemus: quod gentes quae non sectabantur iustitiam, appraehenderunt iustitiam,1470/1486/1530: iusticiam? iustitiam autem quae ex fide est. Israhel uero sectans legem iustitiae in legem iustitiae non peruenit.
9.1.11 Et sane plurima admiratione dignum est, quo pacto qui in prophetarum libris educati, Moysen et reliquos deinceps prophetas singulis diebus plurima de Christi aduentu locutos audierant. Praeterea Christum signa et miracula quotidie facientem, et secum duntaxat uersatum uiderant, neque sinentem adhuc discipulos, ut in gentes dispergerentur,
9.1.12 et in Samaritanorum ciuitatem ingrederentur, neque ipsum eas ingressum, sed ubique asserentem missum se ad oues, quae perierantB: perierunt de domo Israel, tamen1486/1530: tum cum signa uiderent, prophetas frequenter audirent, quotidie ab ipso admonerentur, tam surdi penitus et caeci praestiterunt1470/1486/1530: perstiterunt, ut nihil eos ad Christi fidem posset adducere.
9.1.13 Gentiles autem nihil eiuscemodi1530: eiusmodi uiderant, nullos de deo sermones, ne in somnis quidem accoeperant, sed inF/1470/1486: om. insanientium fabulis uersati (hoc1470/1486/1530: Hec enim gentilium philosophia est, hoc poete), et1530: ac poetarum deliramenta1486: deliramento euoluentes, lignis et lapidibus affixi incubuerant. Neque doctrinae neque uitae gratia quicquam utile bonum ue conspicabantur. Eorum nanque uita quam doctrina1530: pocina immundior erat et scelestior.
9.1.14 Et quid ita non esset?1470/1486: esset. cum uiderent1486: viderem deos suos in omnibus flagitiis sceleribusque delectari, et uerbis quidem obscenis, rebus autem obscenioribus coli, quibus et festum diem et cultum ipsis exhibere se1486/1530: se exhibere arbitrabanturB: arbitrantur. Praeterea nefandis etiam puerorum caedibus uenerari. Mirum si in hisB/1470/1486: iis illos imitabantur?1470/1486: imitabantur.
9.1.15 Hi tamen cum in imum malitiae pelagus demersi essent, repente tanquam machina quadam ad superna impulsi ab ipso caelo clari apparuerunt. Quo nam pacto hoc factum est?1530: est,
9.1.16 Audi Paulum: Etenim beatus ille est, qui haec diligenter inquirit, neque cessat, quousque eorum causas inuenerit, et in omnes diffuderit. Quae igitur est causa? et quamobrem Iudaei tam obstinate induruerunt?
9.1.17 Audi, inquam, illum, cui ministerium hoc creditum est, et qui haec aperit hanc multitudinis soluens dubitationem: Ignorantes, inquit, iustitiam dei, et quaerentes propriam iustitiam statuere, iustitiae dei non sunt subiecti.
9.1.18 Propterea ita induruerunt. Et iterum hoc idem aliter interpretatus ait: Quid ergo?1470/1486/1530: ergo quod gentes quae non sectabantur iustitiam, appraehenderunt iustitiam, iustitiam autem quae est ex fide. Israel uero sectando legem iustitiae, in legem iustitiae non peruenit.1530 peruenit? Dic quare?1470: quare. Quia non ex fide. Offenderunt1486/1530: offenderant enim in lapidem offensionis,
9.1.19 hoc est, diffidentia eis horum malorum fuit causa, quam stultitia peperit. Cum enim antiquitus quam gentiles et legem et dei cognitionem et alia, quae Paulus commemorat, amplius et perfectius Iudaei habuissent,
9.1.20 inde post Christi aduentum eodem honore, et hos et illos1470/1486/1530: illosque ex fide uocatos uiderent, nihiloque1530: nihilque circuncisionis gratia post fidem se gentibus superiores, stultitia sua in inuidiam exarserunt, et ineffabilem immensamque domini non tulerunt benignitatem. Quod nulla alia causa quam ex superbia et prauitate sua eis accidit.
9.2.1 Quid enim omnium stultissimi ob humanitatem clementiamque in alios collatam offendimini? Nunquid uestra bona aliorum communicatione minuebantur?
9.2.2 Sed caeca profecto malitia est, quae nihil oportunum, nihil utile intelligere potest. Sed quamprimum omnium obliuiscitur. Offensi itaque quod socios eiusdem habituri essent familiaritatis, contra se ensem strinxerunt, et longe a se diuinam abiecerunt benignitatem. Nec immerito.
9.2.3 Amice, enim inquit, non tibi facio iniuriam. Volo etiam et huic nouissimo dare sicut et tibi. Immo neque digni sunt ii1530: hi, quibus ita respondeatur. Ille enim etsi aegre ferebat, narrare tamen poterat totius diei labores, erumnas, aestus, sudores.
9.2.4 Hi autem quidB: om. afferre potuissent, nisi desidiam, luxuriam, innumera vitia?1470/1486/1530: iniuriam: uicia quae semper omnes prophetae suis prosecuti sunt accusationibus, quibus non minus quam gentes deum offenderunt.1470/1486/1530: offenderunt?
9.2.5 Quod Paulus his uerbis significauit: Non enim est distinctio Iudaei et Graeci. Omnes enim peccauerunt et egent gloria dei, iustificati gratis per gratiam ipsius.
9.2.6 In qua epistola et utiliter admodum, et scite disputat. Coeterum superius grauiori eos supplicio dignos ostendit: Quicunque enim in lege peccauerunt, per legem iudicabuntur, hoc est, grauius. Quippe qui cum natura etiam legem habent, quae eos accusat.
9.2.7 Neque hac tantum causa, sed quod fuerunt apud gentes auctores, ut deo malediceretur: Nomen meum, inquit, per uos blasfematur inter gentes.
9.2.8 Cum igitur hoc maxime eos offenderet, (Etenim ex circumcisione credentibus nouum et admirabile uidebatur) iccirco Petrum accusabantB: accusabat, cum ad ipsos a Caesaria rediret, quod ad homines habentes praeputium diuertisset, et cum iis1470/1486/1530: his comedisset.
9.2.9 Qui cum dei intellexissent dispensationem, rursus1470/1486: rursusque admirabantur, quomodo inter gentes donum spiritus sancti diffusum esset, et stupore quodam nunquam tam inopinatam rem se expectasse significabant.
9.2.10 Hoc cum intelligeret Paulus maxime eos tangere, in eo immoratur, ut eorum tam inflatam contundat superbiam.
9.2.11 Et quo nam pacto hoc faciat, uide. Cum de gentibus disputauerit, ostenderitque nullam eos1530: eas habere excusationem, neque1470: ne quod salutis spem, et accurate eorum peruersam doctrinam, et immundam uitam accusauerit,
9.2.12 ad Iudaeos sermonem uertit. Inde aB: Iudea propheta omnibus collectis, quibus ille asseritB: om. scelestos quosdam, et dolosos et subdolos, et1470/1486/1530: et quasi omnes simul inutiles factos, et neminem deum requirereB: requirere deum, et declinasse omnes,
9.2.13 et alia huiusmodi addidit1530: addit: Scimus autem quoniam quaecunque lex loquitur, iis1530: his qui in lege sunt loquitur, ut omne os obstruatur, et subditus fiat omnis mundus deo. Omnes enim peccauerunt et egent gloria dei.
9.2.14 Quid te effers, Iudaee? Quid superbis? etenim os tuum obstrusum est, et tua periit audacia, et cum omni mundo etiam tu factus es subditus, nec secusB: cecus ac coeteri omnes, ut gratis iustificeris indiges.
9.2.15 Oportebat, si benignus eras et rectus, et debitam habebas in deo fiduciam, non hoc pacto iis1530: his qui consecuturi erant, et misericordiam et salutem pro humanitate inuidere.
9.2.16 Maximae enim prauitatis est, ut aliorum commoda iniquo animo quis ferat, praecipue si nullo suoB: sui detrimento id fiat. Nam si aliorum salus tuis commodis officeret, esset fortasse dolori tuo indulgendum, quanquam neque hoc sapientem deceat.
9.2.17 Quod si neque proximi damno aliquid tibi lucri, neque foelicitate detrimenti prouenit, quamobrem torqueris, siquis gratis salutem assequitur?
9.2.18 Oportebat sane, ut dixi, si bonis, si probatis esses moribus, quae gratis gentibus salus elargita sit, eam minime iniquo animo ferre.
9.2.19 Cum autem domino eiusdem sis reus criminis, eumque offenderis, alienis commodis doles et superbis, tanquam tibi soli sit obnoxius, cui gratiam largiatur. Hoc profecto non inuidiae tantum, sed ultimae dementiae est, et quantumuis grauissimis dignum suppliciis. Superbiam nanque malorum omnium radicem in te plantasti1470/1486/1530: in te plantasti radicem.
9.2.20 Iccirco sapiens principium eam peccati, hoc est, radicem fontemque et matrem appellauit. Per hanc primus homo a beata1530: tanta illa paradisi sede deiectus est. Per hanc, qui eum decepit, diabolus a tantae dignitatis fastigio decidit.
9.2.21 Quare cum uersutus ipse atque scelestus huius peccati naturam uimqueB: unquam intelligat, quod ex ipso etiam caelo possit creaturam deiicere, hanc uiam aggressus est. Cum Adam e tanta gloria deturbauit. Quippe cum deo similem eum futurum polliceretur, superbia extulit, et ad ima praecipitem deuoluit.
9.2.22 Nihil enim tam alienum a diuino amore hominem reddit. Nihil tam facile in geennam intrudit quam superbiae insania, sub qua omnis nostra uita inmunda est. Quamuis pudicitia, uirginitate, ieiunio, orationibus, eleemosyna, quamuis omni denique uirtute praestemus.
9.2.23 Inmundus, inquit, apud deum omnis superbus. Coerceamus ergo hanc animi elationem, hunc fastum penitus tollamus, si mundi esse, et eo, quod diabolo paratum est, supplicio uolumus liberari.
9.2.24 Superbus enim eodem quo diabolus cruciatu damnatur. Audi Paulum: Non neophitum, ne in superbia elatus1530: om. in iudicium incidat, et in laqueum diaboli. Quod in iudicium? quod1470/1486/1530: quem in laqueum? in ipsam damnationem, in1470/1486/1530: et in ipsum supplicium.
9.2.25 Quo nam igitur pacto hoc euitare discrimen poteris?1486: poteris: Si tecum eius naturam, multitudinem scelerum, tormentorum magnitudinem, et eorum quae in hac uita pulchra uidentur, fluxum imbecillitatemque nihil a foeno differentem, et uernis floribus languidiorem reputabis.
9.2.26 Si hee frequenter animo insederint cogitationes, et eorum, qui recte uixerint, meminerimus, nullo nos conatu, nullis uiribus diabolus inflare poterit, neque occasionem ullam, aut ansam1470: ausam; 1486/1530: causam1470: ausam; 1486/1530: causam, qua nos oppugnet, inuenerit.
9.2.27 Bonus autem et mitissimus humilium deus, ipse et uobis et nobis cor contritum praebeat et humiliatum. Sic enim et haec etB: om. alia bona opera de nobis extare poterunt ad gloriam domini nostri Iesu Christi, cum quo patri gloria et spiritui sancto in saecula saeculorum1470/1486: om.. Amen1470: om..