PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

9.1.3 quod maxime hanc futuram esse extimo ecclesiam, a multo istud auditionis amore connitiens. Age igitur ut in munito thesaurorum custoditorio in nostris animabus, argentum deum deponamus et que hodie preposita sunt aperiamus, ut spiritus sancti gratia tribuerit.
CLOSE
Griffolini

9.1.3 Huiusmodi ego hancB: ergo hac omnem concionem futuram expecto, hoc ex incredibili uestro audiendi desyderio, et mira attentione coniectatus. Agite ergo tanquam sub certa et tuta custodia in animis uestris Christi thesaurum deponamus, et quae nobis hodie proposita sunt, ea quantum nobis spiritus sancti gratia suppeditabit, explicemus.
CLOSE
Griffolini-Montanus

9.1.3 Huiusmodi ego hanc omnem concionem futuram expecto, hoc ex incredibili vestro audiendi desiderio, et mira attentione coniectatus. Agite ergo tanquam sub certa et tuta custodia in animis vestris Christi thesaurum deponamus: et quae nobis hodie proposita sunt, ea quantum nobis spiritus sancti gratia suppeditabit, explicemus.
CLOSE
Montfaucon

9.1.3 Hujusmodi spero fore hanc concionem, idque ex tanto vestro audiendi studio auguror. Age ergo, in vestris animis, quasi in tutissimo thesauro, argentum Domini deponamus, et quae nobis hodie proposita sunt, quantum nobis Spiritus gratia suppeditabit, explicemus.