Omelia IX (viii)
9.1.1 In propria venit, et sui eum non receperunt. Si priorum meministis sermonum fratres dilectissimi, fidentius iam quae sequuntur super eis magno cum emolumento aedificabimus: sic enim et vos melius edoceri poteritis, et nobis non multo opus erit labore, cum ex discendi cupiditate acutius inspiciendi via ad reliqua pateat.
9.1.2 Qui enim id quod accepit amittit, semper doctore indigeat oportet, nec vllo vnquam tempore quicquam consequetur: qui vero accepta custodit, et his in dies aliquid superaddit, ex discipulo quamprimum magister proculdubio euadet, non modo sibi, sed omnibus vtilis.
9.1.3 Huiusmodi ego hanc omnem concionem futuram expecto, hoc ex incredibili vestro audiendi desiderio, et mira attentione coniectatus. Agite ergo tanquam sub certa et tuta custodia in animis vestris Christi thesaurum deponamus: et quae nobis hodie proposita sunt, ea quantum nobis spiritus sancti gratia suppeditabit, explicemus.
9.1.4 Dixerat euangelista: Et mundus eum non cognouit: quod1603: quid de superioribus illis temporibus locutus est, non immerito iam ad praedicationis tempora descendit, atque dicit. In propria venit, et sui eum non receperunt. Suos hoc in loco Iudaeos appellat, tanquam populum peculiarem, vel omnes etiam homines, tanquam ab ipso creatos.
9.1.5 Et quemadmodum superius multitudinis amentiam admiratus, et de communi natura erubescens, inquit, quod mundus per ipsum factus est, nec tamen conditorem suum cognouit: ita in hoc iterum loco Iudaeorum multitudinis aegreferens perfidiam, in grauiorem prorumpit accusationem: inquit enim, Et sui eum non receperunt: idque cum ad eos venisset.
9.1.6 Nec Ioannes solum, sed prophetae quoque, et deinceps Paulus hoc idem conquesti sunt:
9.1.7 et prophetae quidem ex persona Christi clamauerunt: Populus quem ego non cognoui, seruiuit mihi: in auditu auris obediuit mihi. Filii alieni mentiti sunt mihi, filii alieni inueterati sunt, et claudicauerunt a semitis suis.
9.1.8 Et iterum: Quibus non est narratum de eo, videbunt: et qui non audierunt, intelligent, et inuentus sum a non quaerentibus me. Palam apparui his qui me non interrogabant.
9.1.9 Paulus autem ad Romanos: Quid ergo, inquit? quod quaerebat Israel, hoc non est consecutus, electio autem consecuta est.
9.1.10 Et iterum: Quid ergo dicemus? quod gentes quae non sectabantur iusticiam, apprehenderunt iusticiam: iusticiam autem quae ex fide est: Israel vero sectans legem iusticiae, in legem iusticiae non peruenit.
9.1.11 Et sane plurima admiratione dignum est, quo pacto, qui in prophetarum libris educati, Mosem et reliquos deinceps prophetas singulis diebus plurima de Christi aduentu locutos audierant: praeterea Christum signa et miracula quotidie facientem, et secum duntaxat versatum viderant, neque sinentem adhuc discipulos, vt in gentes dispergerentur,
9.1.12 et in Samaritanorum ciuitatem ingrederentur, neque ipsum eas ingressum, sed vbique asserentem missum se ad oues quae perierant de domo Israel: tum cum signa viderent, prophetas frequenter audirent, quotidie ab ipso admonerentur, tam surdi penitus, et caeci perstiterunt, vt nihil eos ad Christi fidem posset adducere.
9.1.13 Gentiles autem nihil eiusmodi viderant, nullos de deo sermones, ne in somnis quidem acceperant, sed in insanientium fabulis versati, (haec enim gentilium philosophia est) ac poetarum deliramenta euoluentes, lignis et lapidibus affixi incubuerant, neque doctrinae, neque vitae gratia quicquam vtile, bonumve conspicabantur. Eorum nanque vita quam doctrina immundior erat, et scelestior.
9.1.14 Et quid ita non esset? cum viderent deos suos in omnibus flagitiis, sceleribusque delectari, et verbis quidem obscoenis, rebus autem obscoenioribus coli, quibus et festum diem, et cultum ipsis se exhibere arbitrabantur, praeterea nefandis etiam puerorum caedibus venerari: mirum si in his illos imitabantur?
9.1.15 Hi tamen cum in imum maliciae pelagus demersi essent, repente tanquam machina quadam ad superna impulsi ab ipso coelo clari apparuerunt. Quo nam pacto hoc factum est,
9.1.16 audi Paulum. Etenim beatus ille est qui haec diligenter inquirit, neque cessat quousque eorum causas inuenerit, et in omnes diffuderit. Quae igitur est causa? et quamobrem Iudaei tam obstinate induruerunt?
9.1.17 audi inquam illum cui ministerium hoc creditum est, et qui haec aperit, hanc multitudinis soluens dubitationem. Ignorantes, inquit, iusticiam dei, et quaerentes propriam iusticiam statuere, iusticiae dei non sunt subiecti,
9.1.18 propterea ita induruerunt. Et iterum hoc idem aliter interpretatus, ait: Quid ergo dicemus? quod gentes quae non sectabantur iusticiam, apprehenderunt iusticiam, iusticiam autem quae est1603: om. ex fide: Israel vero sectando legem iusticiae, in legem iusticiae non peruenit. Quare? Quia non ex fide, offenderant enim in lapidem offensionis,
9.1.19 hoc est, diffidentia eis horum malorum fuit causa, quam superbia peperit. Cum enim antiquitus, quam gentiles et legem, et dei cognitionem, et alia quae Paulus commemorat amplius et perfectius Iudaei habuissent,
9.1.20 inde post Christi aduentum eodem honore, et hos illosque ex fide vocatos viderent, nihilque circumcisionis gratia post fidem se Gentibus superiores, ex arrogantia in inuidiam exarserunt, et ineffabilem immensamque domini non tulerunt benignitatem, quod nulla alia causa, quam ex superbia, et prauitate sua eis accidit.
9.2.1 Quid enim omnium stultissimi ob humanitatem, clementiamque in alios collatam offendimini? Nunquid vestra bona aliorum communicatione minuebantur?
9.2.2 Sed caeca profecto malicia est, quae nihil opportunum, nihil vtile intelligere potest sed quamprimum omnium obliuiscitur. Offensi itaque quod socios eiusdem habituri essent familiaritatis, contra se ensem strinxerunt, et longe a se diuinam abiecerunt benignitatem. Nec immerito.
9.2.3 Amice enim, inquit, non tibi facio iniuriam: volo etiam et huic nouissimo dare sicut et tibi. Imo neque digni sunt hi, quibus ita respondeatur. Ille enim etsi aegre ferebat, narrare tamen poterat totius diei labores, aerumnas, aestus, sudores:
9.2.4 hi autem quid afferre potuissent, nisi desidiam, luxuriam, iniuriam, vicia, quae semper omnes prophetae suis prosecuti sunt accusationibus, quibus non minus quam gentes deum offenderunt?
9.2.5 Quod Paulus his verbis significauit: Non enim est distinctio Iudaei, et Graeci, omnes enim peccauerunt, et egent gloria dei, iustificati gratis per gratiam ipsius,
9.2.6 in qua epistola et vtiliter admodum, et scite hoc caput disputat. Caeterum superius grauiori eos supplicio dignos ostendit. Quicunque enim in lege peccauerunt, per legem iudicabuntur, hoc est grauius, quippe qui cum natura etiam legem habent, quae eos accusat,
9.2.7 neque hac tantum causa, sed quod fuerunt apud gentes authores vt deo malediceretur. Nomen meum, inquit, per vos blasphematur inter gentes.
9.2.8 Cum igitur hoc maxime eos offenderet, etenim ex circuncisione credentibus nouum et admirabile videbatur, idcirco Petrum accusabant cum ad ipsos a Caesarea rediret, quod ad homines habentes praepucium diuertisset, et cum his comedisset.
9.2.9 Qui cum dei intellexissent dispensationem, adhuc etiam admirabantur, quo modo inter gentes donum spiritus sancti diffusum esset, et stupore quodam nunquam tam inopinatam rem se expectasse significabant:
9.2.10 hoc cum intelligeret Paulus maxime eos tangere, in eo immoratur, vt eorum tam inflatam contundat superbiam:
9.2.11 et quo nam pacto hoc faciat, vide: cum de gentibus disputauerit, ostenderitque nullam eas habere excusationem, neque salutis spem, et accurate eorum peruersam doctrinam, et immundam vitam accusauerit,
9.2.12 ad Iudaeos sermonem vertit, inde a propheta omnibus collectis, quibus ille asserit scelestos quosdam et dolosos, et subdolos, et quasi omnes simul inutiles factos, et neminem deum requirere1603: inquirere, et declinasse omnes,
9.2.13 et alia huiusmodi, addit: Scimus autem quoniam quaecunque lex loquitur, his qui in lege sunt loquitur, vt omne os obstruatur, et subditus fiat omnis mundus deo. Omnes enim peccauerunt, et egent gloria dei.
9.2.14 Quid te effers Iudaee? Quid superbis? etenim os tuum obstrusum est, et tua periit audacia, et cum omni mundo etiam tu factus es subditus, nec secus ac caeteri omnes vt gratis iustificeris indiges.
9.2.15 Oportebat equidem et si bonus fuisses, ac multam in deo habuisses fiduciam, neque hoc pacto his qui consecuturi erant, et misericordiam et salutem pro humanitate inuidere.
9.2.16 Maximae enim prauitatis est, vt aliorum commoda iniquo animo quis ferat, praecipue si nullo suo detrimento id fiat. Nam si aliorum salus tuis commodis officeret, esset fortasse dolori tuo indulgendum, quanquam neque hoc sapientem deceat.
9.2.17 Quod si neque proximi damno aliquid tibi lucri, neque foelicitate detrimenti prouenit, quamobrem torqueris si quis gratis salutem assequitur?
9.2.18 Oportebat sane, vt dixi, etiam si bonis ac probatis esses moribus, quae gratis gentibus salus elargita sit, eam minime iniquo animo ferre.
9.2.19 Cum autem domino eiusdem sis reus criminis, eumque offenderis, alienis commodis doles et superbis, tanquam tibi soli sit obnoxius cui gratiam largiatur: hoc profecto non inuidiae tantum et1603: om. arrogantiae, sed vltimae dementiae est, et quantumuis grauissimis dignum suppliciis. Superbiam nanque malorum omnium in te plantasti radicem.
9.2.20 Idcirco sapiens principium eam peccati, hoc est radicem, fontemque et matrem appellauit: per hanc primus homo a beata illa paradisi sede deiectus est, per hanc qui eum decepit diabolus a tantae dignitatis fastigio decidit.
9.2.21 Quare cum versutus ipse, atque scelestus huius peccati naturam vimque intelligat, quod ex ipso etiam coelo possit creaturam deiicere, hanc viam aggressus est. Cum Adam e tanta gloria deturbauit, quippe cum deo similem eum futurum polliceretur, superbia extulit, et ad ima praecipitem deuoluit.
9.2.22 Nihil enim tam alienum a diuino amore hominem reddit. Nihil tam facile in gehennam intrudit, quam superbiae insania, sub qua omnis nostra vita immunda est, quanuis pudicicia, virginitate, ieiunio, orationibus, eleemosyna, quanuis omni denique virtute praestemus.
9.2.23 Immundus, inquit, apud deum omnis superbus. Coerceamus ergo hanc animi elationem, hunc fastum penitus tollamus, si mundi esse, et eo quod diabolo paratum est supplicio volumus liberari.
9.2.24 Quod enim superbus eodem quo diabolus cruciatu damnatur: audi Paulum, non neophytum, ne in iudicium incidat, et in laqueum diaboli. Quod in iudicium? quem in laqueum? In eandem damnationem, et in idem supplicium.
9.2.25 Quo nam igitur pacto hoc euitare discrimen poteris? si tecum eius naturam, multitudinem scelerum, tormentorum magnitudinem, et eorum quae in hac vita pulchra videntur fluxum, imbecillitatemque, nihil a foeno differentem, et vernis floribus languidiorem reputabis.
9.2.26 Si hae frequenter animo insederint cogitationes, et eorum qui recte vixerint meminerimus: nullo nos conatu, nullis viribus diabolus inflare poterit, neque occasionem vllam aut causam qua nos oppugnet, inuenerit.
9.2.27 Bonus autem et mitissimus humilium deus, ipse et vobis et nobis cor contritum praebeat et humiliatum: sic enim et haec, et alia bona opera de nobis extare poterunt, ad gloriam domini nostri Iesu Christi, per quem et cum quo patri gloria, et spiritui sancto in secula seculorum, Amen.