PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

9.1.5 et quemadmodum superius aproprians in amentia multorum pro communi uerecundatus natura dicebat, quoniam mundus per ipsum factus, conditorem non cognouit, ita et hic rursus in Iudeorum et multorum anxians in deuotione, grauius ponit accusationem dicens, quoniam proprii eum non receperunt et eum uenientem ad eos.
CLOSE
Griffolini

9.1.5 Et quemadmodum superius multitudinis amentiam admiratus, et de communi natura erubescens, inquit, quod mundus per ipsum factus est, nec tamen conditorem suum cognouit, ita in hoc iterum loco Iudaeorum, multitudinisque1470/1486/1530: multitudinis aegre ferens perfidiam, in grauiorem prorumpit accusationem. Inquit enim: Et sui eum non receperunt, cum ad eos uenisset.
CLOSE
Griffolini-Montanus

9.1.5 Et quemadmodum superius multitudinis amentiam admiratus, et de communi natura erubescens, inquit, quod mundus per ipsum factus est, nec tamen conditorem suum cognouit: ita in hoc iterum loco Iudaeorum multitudinis aegreferens perfidiam, in grauiorem prorumpit accusationem: inquit enim, Et sui eum non receperunt: idque cum ad eos venisset.
CLOSE
Montfaucon

9.1.5 Ac quemadmodum supra de multorum amentia stupens, et de communi natura erubescens dicebat, mundum ab illo conditum, creatorem suum non cognovisse; sic et hoc loco Judaeorum aliorumque multorum ingratum animum aegre ferens, in graviorem prorumpit accusationem, dicens: sui eum non receperunt, etsi ipse ad illos venerit.