Iohannis Crisostomi omelie in Iohannem (BnF MS lat. 15284)

Omelia IX (fol.18ra-19rb)

9.1.1 In propria uenit, et sui eum non receperunt. Si priorum meministis intelligentiarum cum ampliori desiderio et ea que sunt deinceps, superedificabimus ut in luchro hoc facientes magno. Ita enim nobis et docibilior erit hic sermo eorum que iam dicta sunt recordantibus. Et nos non multo indigebimus labore potentibus nobis per multum amorem discipline acutius reliqua inspicere.

9.1.2 Nec qui semper quidem que dantur perdit semper indigebit docente et nunquam aliquid sciet. Qui uero quecumque susceperit custodit, et sic reliqua assumit cito, pro discipulo magister erit. Et non sibi ipsi solum, sed et omnibus aliis utilis,

9.1.3 quod maxime hanc futuram esse extimo ecclesiam, a multo istud auditionis amore connitiens. Age igitur ut in munito thesaurorum custoditorio in nostris animabus, argentum deum deponamus et que hodie preposita sunt aperiamus, ut spiritus sancti gratia tribuerit.

9.1.4 Dixit quoniam mundus eum non cognouit, de superioribus dicens temporibus sermone de reliquo, et ad predicationis tempora et ait: In propria uenit, et proprii eum non receperunt. Proprios Iudeos dicit nunc ut populum peculiarem. Sed et omnes homines ut ab ipso factos,

9.1.5 et quemadmodum superius aproprians in amentia multorum pro communi uerecundatus natura dicebat, quoniam mundus per ipsum factus, conditorem non cognouit, ita et hic rursus in Iudeorum et multorum anxians in deuotione, grauius ponit accusationem dicens, quoniam proprii eum non receperunt et eum uenientem ad eos.

9.1.6 Et non hic solus, sed et prophete admirantes dicebant, hoc utique ipsum, sed et Paulus postea in eisdem attonitus,

9.1.7 et prophete quidem ita clamabant in persona Christi dicentes: Populus quem non cognoui seruiuit michi in auditu auris obediuit michi, filii alieni mentiti sunt michi, filii alieni inueterati sunt, et claudicauerunt a semitis suis.

9.1.8 Et rursus, quibus non annuntiatum est de eo, uidebunt et qui non audierunt intelligent. Et inuentus sum ab hiis qui me non querunt, apparibilis factus sum hiis qui me non interrogant.

9.1.9 Paulus autem Romanis scribens dicebat: Quid igitur est quod inquirit Israel hoc non adeptus est. Electio uero adepta est.

9.1.10 Et rursus: Quid dicemus igitur quoniam gentes que non persequntur iusticiam susceperunt iusticiam. Israel autem persequens legem iusticie in legem iusticie non peruenit?

9.1.11 Etenim et est uere stupore dignum qualiter qui quidem in propheticis sunt educati libris, et Moysen per singulos audiunt dies, infinita de Christi dicentem presentia et reliquos postea prophetas, et adhuc ipsum Christum considerauerunt cotidie miracula eis facientem et solis eis loquentem, et neque discipulis concedentem interim in uiam gentium abire,

9.1.12 aut in ciuitatem Samaritanorum introire, neque ipsum hoc facientem, sed superius et inferius dicentem ad oues missum esse que perierunt domus Israel. Tamen et signis potientes et prophetas cotidie audientes et ipsum cotidie eos remensorantem habentes, ita semel excecauerunt se ipsos et surdos fecerunt ut nullo horum adducti ad Christi fidem.

9.1.13 Qui uero ex gentibus horum quidem nullo potientes, neque diuina quandoque eloquia audientes, neque quantum ad sompnium ut ita dicam, sed semper in sanientium inuolutati fabulis; hoc enim eorum que foris sunt philosophorum et poete delirationes uoluentium, et signis et lapidibus affixorum, et neque dogmatum neque conuersationis gratia scientium, quid benignum et sanum. Etenim uita erat eis dogmatibus immundorum et sordidior.

9.1.14 Quomodo enim non debebant? Deos suos in omni malitia letantes, uidentes et per turpia quidem uerba, per turpiores uero curatores, et hoc estimantes festiuitatem et honorem. Adhuc demum utique et per immundas occisiones et filiorum interemptiones, honorificatos et illos in hiis zelantes.

9.1.15 Sed tamen et ad ipsum profundum malitie decidentes repente ueluti ex quodam prodigio desuper nobis et ab ipso celi uertice apparuerunt fulgentes. Qualiter igitur hoc factum est et unde?

9.1.16 Audi Paulum dicentem. Etenim beatus ille hoc diligenter querens, non destitit donec causam inuenit et aliis eam manifestauit omnibus. Que est igitur hec? et unde tanta duricies eis?

9.1.17 Audi eum cui dispensatio hec credita est, hec dicentem. Quid igitur hic dicit? Questionem multorum hanc soluens. Ignorantes ait dei iusticiam, et querentes propriam iusticiam statuere, iusticie dei non subiecti sunt,

9.1.18 propter hoc igitur passi sunt. Et rursus hoc idem aliter interpretans ait: Quid igitur dicemus? Quoniam gentes que non persequntur iusticiam susceperunt iusticiam? Iusticiam autem eam que est ex fide. Israel autem persequens legem iusticie, in legem iusticie non deuenit. Dic autem et propter quid? quoniam non est ex fide. Offenderunt enim in lapidem offensionis.

9.1.19 Quod igitur dicit tale est. Infidelitas facta est eis causa malorum, hanc autem genuit despectio. Quia enim ante hoc plus habentes gentibus hoc id est legem suscepisse et deum scire, et alia que Paulus dicit.

9.1.20 Post Christi uero presentiam uiderunt ad fidem cum eadem parilitate uocatos et illos et eos, et nichil plus habentem eum qui ex circumcisione est, qui est ex gentibus post fidem morsi sunt a despectione in liuorem uenientes, et dominatoris clementiam ineffabilem et superhabundantem non sustinuereunt, hoc autem eis aliunde nequaquam, sed ex elatione et malitia et hominum odio factum est.

9.2.1 Quid enim omnibus nos amentiores ledebamini ex ea que ad alios procuratione? Qualiter autem nostra minorabantur bona, quia communicatores alios habebatis eorumdem,

9.2.2 sed cecum quid uere est, malitia et eorum que oportet, nichil potest conspicere cito. Mox igitur eo quod communicatores debebant habere eiusdem propalationis, aduersus se ipsos ensem impulerunt, a dei clementia expellentes se ipsos, et ualde conuenienter.

9.2.3 Amice enim ait, non fatio tibi iniusticiam. Volo uero et hiis dare sicut et tibi. Magis autem neque hiis digni sunt sermonibus hii. Nam et ille quidem et si trista. Sed tamen habens dicere diei integri labores et sudores.

9.2.4 Hii uero quid haberent utique dicere tale? Nichil. Desidiam uero et luxuriam, et infinita mala, quorum semper accusantes eos extiterunt prophete omnes, propter que et ipsi similiter cum gentibus offenderunt deum.

9.2.5 Et hoc Paulus ostendens dicebat. Non est distinctio Iudei et Greci. Omnes enim peccauerunt et indigent gloria dei, iustificati gratis eadem gratia.

9.2.6 Et hoc quidem, omne capitulum et ualde prudenter, secundum illam exercitat epistolam. Superius et maiori supplitio ostendit dignos esse. Quicumque enim in lege peccauerunt per legem iudicabuntur ait, hoc est difficilius cum naturam accusatricem habentes.

9.2.7 Non hac uero solum, sed et eo quod apud gentes deum blasphemandi facti sunt causa. Nomen enim meum ait propter uos blasphematur in gentibus.

9.2.8 Quia igitur hec maxime erat mordens eos; et enim et hiis qui crediderant ex circumcisione hec res preter opinionem esse uidebatur. Ideoque interpellabant, Petro ad eos de Cesarea reuertenti quoniam ad uiros preputium habentes introiuit, et comedit

9.2.9 cum eis et postquam didicerunt dispensationem dei, rursus et ita admirabantur qualiter et ad gentes donum spiritus sancti effusum est in stupendo ostendentes quod non nunquam putarunt hoc inopinabile.

9.2.10 Quia igitur sciebat quoniam maxime eos hoc tangebat, omnia facit ut eorum tumorem euacuet, et electionem exsoluat ualde tumentem.

9.2.11 Et uide qualiter hoc facit disputans de gentibus, et ostendens eas nullam habentes usquam excusationem neque speciem salutis, et accusans diligenter et dogmatum suorum peruersionis, et eius que uitam circa immunditie,

9.2.12 transponit ad Iudeos sermonem. Deinde ea que sunt a propheta obiurgans omnia per que dicebat ille quoniam sordidi quidam erant et dolosi et simulatores et omnes simul mutiles facti sunt et nullus in eis exquirit deum, sed declinauerunt omnes

9.2.13 et quecumque talia induxit. Scimus autem quoniam quecumque lex dicit, hiis qui in lege sunt loquitur, ut omne os obstruatur et obnoxius fiat omnis mundus deo. Omnes enim peccauerunt et indigent gloria dei.

9.2.14 Quid igitur extollis te ipsum o Iudee? Quid magna sapis? Etenim et tuum obstructum est os et tua propalatio destructa est, et cum mundo omni et factus es obnoxius, et similiter cum aliis in necessitate constitutus, ut gratis iustificeris.

9.2.15 Igitur oporteret quidem neque si dixisses et propalationem multam haberet ad deum, neque ita hiis qui debebant misericordiam consequi et saluari per clementiam inuidere.

9.2.16 Malitie enim hec ultime, in alienis liquefieri bonis, et maxime cum neque tuo hoc fieri debet dampno. Nam siquidem aliorum salus tuis noceret bonis, rationem utique haberes dolere. Et nimirum hoc ad eum qui didicit philosophari.

9.2.17 Si uero neque punito alio superhabundat tibi merces, neque bene patiente minoratur, cuius gratia incidis te ipsum pro quibus alter saluatur gratis.

9.2.18 Igitur oportebat quidem quod dixi. Neque si eorum approbati sunt esses meam que secundum gratiam ad gentes fit, morderi salutem.

9.2.19 Cum autem eorumdem obnoxius existens dominatori et offendens, et ipse tristeris in alienis bonis et magna sapias ut ipse debens solus gratia participare, non liuoris solum sed despectionis, sed ultime amentie et omnibus difficillimis utique eris obnoxius tormentis. Omnium enim malorum radicem in te ipso plantasti superbiam.

9.2.20 Ideoque quidam sapiens dicebat. Principium peccati superbia, hoc est radix et fons et mater. Ita et prothoplaustus cecidit a beata illa conuersatione. Ita et qui hunc decepit dyabolus, ab illa descendit dignitatis celsitudine.

9.2.21 Vnde sciens pernitiosus ille peccati huius naturam sufficientem existentem et ex ipsis prohicere celis, hac uenit uia, quando Adam a tanto studuit deponere honore. Promissione enim dei parilitatis inflans eum, ita descidit et proiecit in ipsa inferni baratra.

Morale ix. aduersus superbos.

9.2.22 Nichil enim ita a dei clementia alienos nos facit, et gehenne tradit igni ut superbie tyrannis. Hac enim nobis existente, omnis nostra uita immunda fit, et si sobrietatem, et si uirginitatem, et si ieiunium, et si orationes, et si elemosinam, et si quodcumque aliud perficiemus.

9.2.23 Inmundus enim ait apud deum, omnis altus corde. Supprimamus igitur hanc inflationem, et tumorem hunc abscidamus. Si demum uoluerimus esse puri, et ab eo quod dyabolo preiacet erui supplitio.

9.2.24 Quoniam enim elatum eadem cum illo pati necesse est, audi Paulum dicentem: Non neophitum id est nouiter plantatum ut non elatus in iudicium incidat et laqueum dyaboli. Quid est iuditium? In eandem ait contemplationem in idem supplicium.

9.2.25 Qualiter igitur utique effugiet quis hoc malum? Si enim excogitauerit suam naturam et peccatorum multitudinem et eorum que illic sunt tormentorum magnitudinem, et eorum que hic uidentur clara temporalitatem nullo a feno diuersam et uernalibus floribus magis tabentem.

9.2.26 Si has continue apud nos ipsos mouerimus, cogitationes et eos qui maxime dixunt, et memoria habuerimus, nequaquam nos dyabolus extollere poterit, et si infinite altercatus fuerit, sed neque supplantare aliquo modo.

9.2.27 Sed deus humilium qui mittis est et benignus, ipse et nobis et uobis tribuat cor contritum et humiliatum. Ipsi poterimus et alia cum facilitate dirigere in gloria domini nostri Ihesu Christi per quem et cum quo patri gloria simul cum sancto spiritu in secula seculorum amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY