PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

9.1.20 Post Christi uero presentiam uiderunt ad fidem cum eadem parilitate uocatos et illos et eos, et nichil plus habentem eum qui ex circumcisione est, qui est ex gentibus post fidem morsi sunt a despectione in liuorem uenientes, et dominatoris clementiam ineffabilem et superhabundantem non sustinuereunt, hoc autem eis aliunde nequaquam, sed ex elatione et malitia et hominum odio factum est.
CLOSE
Griffolini

9.1.20 inde post Christi aduentum eodem honore, et hos et illos1470/1486/1530: illosque ex fide uocatos uiderent, nihiloque1530: nihilque circuncisionis gratia post fidem se gentibus superiores, stultitia sua in inuidiam exarserunt, et ineffabilem immensamque domini non tulerunt benignitatem. Quod nulla alia causa quam ex superbia et prauitate sua eis accidit.
CLOSE
Griffolini-Montanus

9.1.20 inde post Christi aduentum eodem honore, et hos illosque ex fide vocatos viderent, nihilque circumcisionis gratia post fidem se Gentibus superiores, ex arrogantia in inuidiam exarserunt, et ineffabilem immensamque domini non tulerunt benignitatem, quod nulla alia causa, quam ex superbia, et prauitate sua eis accidit.
CLOSE
Montfaucon

9.1.20 post Christi adventum gentiles viderunt per fidem cum pari secum honore vocatos, ac post fidem nihil plus habere eum qui ex circumcisione esset, quam eum qui ex gentibus accessisset; ex superbia in invidiam delapsi sunt, atque ineffabilem illam immensamque Domini benignitatem non tulerunt: quod non aliunde processit, quam ex arrogantia, nequitia et odio.