Commentarius

[Homilia IX]

9.1.1 In propria venit, et sui eum non receperunt. Si priorum reminiscamini, quae sequuntur cum majori alacritate adjiciemus, utpote qui magnum impendere lucrum videamus: ita enim vobis captu facilior sermo erit, si jam dictorum memineritis; nobisque non multo opus erit labore, cum vos ex discendi cupiditate acutius caetera dispicietis.

9.1.2 Qui enim ea quae tradita sunt semper amittit, doctore semper egebit, nec unquam sciet quidpiam; qui autem accepta custodit, et reliqua superaddit, cito ex discipulo magister erit, nec sibi solum, sed aliis quoque utilis.

9.1.3 Hujusmodi spero fore hanc concionem, idque ex tanto vestro audiendi studio auguror. Age ergo, in vestris animis, quasi in tutissimo thesauro, argentum Domini deponamus, et quae nobis hodie proposita sunt, quantum nobis Spiritus gratia suppeditabit, explicemus.

9.1.4 Dixerat, mundus eum non cognovit, de antiquioribus illis temporibus loquens: descendit deinde ad tempus praedicationis, et ait: In propria venit, et sui eum non receperunt. Suos hic Judaeos vocat, ut populum peculiarem, vel etiam omnes homines tamquam ab ipso creatos.

9.1.5 Ac quemadmodum supra de multorum amentia stupens, et de communi natura erubescens dicebat, mundum ab illo conditum, creatorem suum non cognovisse; sic et hoc loco Judaeorum aliorumque multorum ingratum animum aegre ferens, in graviorem prorumpit accusationem, dicens: sui eum non receperunt, etsi ipse ad illos venerit.

9.1.6 Neque ipse solum, sed etiam prophetae idipsum mirabundi dixerunt: necnon Paulus his de rebus obstupescens.

9.1.7 Et prophetae quidem ex persona Christi clamantes dixerunt: Populus, quem non cognovi, servivit mihi, in auditu auris obedivit mihi. Filii alieni mentiti sunt mihi; filii alieni inveterati sunt, et claudicaverunt a semitis suis.

9.1.8 Et rursum: Quibus non est narratum de eo, videbunt: et qui non audierunt, intelligent; et, inventus sum a non quaerentibus me: palam apparui iis qui me non interrogabant.

9.1.9 Paulus autem ad Romanos scribens dicebat: Quid ergo? quod quaerebat Israel, hoc non est consequutus: electio autem consequuta est.

9.1.10 Et iterum: Quid ergo dicemus? quod gentes, quae non sectabantur justitiam, apprehenderunt justitiam; Israel vero sectando legem justitiae, in legem justitiae non pervenit.

9.1.11 Res est enim admiratione digna, quomodo ii qui in propheticis libris educati sunt, quique quotidie audiunt Moysen innumera de Christi adventu loquentem, necnon sequentium temporum prophetas, atque ipsum Christum quotidie miracula patrantem, cumque ipsis solis versantem, necdum permittentem discipulis ut in viam gentium abirent,

9.1.12 aut in civitatem Samaritanorum ingrederentur, quod neque ipse faciebat, sed frequenter dicebat se missum esse ad oves quae perierant domus Israel; attamen illi post tot signa in gratiam sui edita, cum prophetas quotidie audirent, ipsumque Christum assidue monentem, usque adeo caecos atque surdos se praestiterint, ut nullo eorum ad fidem in Christum induci potuerint.

9.1.13 Gentiles autem nihil horum consequuti, divina oracula ne in somnis quidem audierant: sed in fabulis insanientium versati; sic enim voco externam illam philosophiam; et poetarum deliramenta tractantes, lignis et lapidibus addicti erant, nec vel in doctrina vel in morum disciplina quidpiam sanum vel utile noverant; vita quippe illorum impurior quam doctrina scelestiorque erat.

9.1.14 Quid autem aliud sperandum erat, cum deos suos viderent nullis non flagitiis gaudentes, atque obscoenis verbis, obscoenioribusque rebus cultos: haec pro festis diebus et pro honore habentes: ad haec etiam nefandis caedibus, puerorumque mactationibus honoratos, qua in re deos ipsi suos imitabantur.

9.1.15 Attamen in ipsum nequitiae profundum lapsi, repente quasi per quamdam machinam sublimes acti, ex ipso caelorum vertice sublimes nobis apparuerunt. Id vero quomodo et unde evenit?

9.1.16 Audi Paulum narrantem. Beatus quippe ille, dum haec diligenter inquireret, non cessavit donec causam invenisset, ut omnibus aperiret. Quaenam illa est, et unde tanta caecitas ipsis obvenerat?

9.1.17 Audi illum cui hoc ministerium creditum fuerat. Quid ergo dicit, ut dubitationem multorum solvat? Ignorantes justitiam Dei, et quaerentes propriam justitiam statuere, justitiae Dei non sunt subjecti.

9.1.18 Propterea ergo id passi sunt. Ac rursus idipsum aliter explicans dicit: Quid ergo dicemus? Quod gentes quae non sectabantur justitiam, apprehenderunt justitiam: justitiam autem quae ex fide est. Israel vero sectando legem justitiae, in legem justitiae non pervenit. Dic qua de causa? Quia non ex fide: impegerunt enim in lapidem offensionis;

9.1.19 hoc est, incredulitas illis causa malorum fuit: hanc vero peperit arrogantia. Quia enim antea plus quam gentiles habentes, quod nempe legem accepissent, Deum nossent, et alia quae Paulus memorat;

9.1.20 post Christi adventum gentiles viderunt per fidem cum pari secum honore vocatos, ac post fidem nihil plus habere eum qui ex circumcisione esset, quam eum qui ex gentibus accessisset; ex superbia in invidiam delapsi sunt, atque ineffabilem illam immensamque Domini benignitatem non tulerunt: quod non aliunde processit, quam ex arrogantia, nequitia et odio.

9.2.1 Quid enim, omnium stultissimi, illa in alios effusa providentia vobis damni affert? Num bona vestra ex aliorum consortio minuebantur?

9.2.2 Verum caeca profecto malitia est, quae quid deceat percipere nequit. Exulcerati ergo quod in eadem libertate consortes haberent, in se gladium impulerunt, seque a divina benignitate ejecerunt; et jure quidem.

9.2.3 Nam ait: Amice, non facio tibi injuriam: volo autem et his dare sicut et tibi. Imo ne quidem hac responsione digni sunt. Ille namque etsi aegre ferebat, poterat tamen diei totius labores, aerumnas, aestum et sudorem proferre.

9.2.4 Hi vero quid dicere possint? Nihil quidem tale; sed desidiam, intemperantiam et mille vitia, quae prophetae omnes incusantes illis perpetuo objiciebant: per quae vitia illi perinde atque gentiles Deum offenderent.

9.2.5 Id quod declarans Paulus dicebat: Non enim est distinctio Judaei atque Graeci: omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei, justificati gratis per gratiam ipsius.

9.2.6 Hoc vero caput totum utiliter et admodum prudenter in epistola illa pertractat. Superius autem illos majori supplicio dignos ostendit: Quicumque enim in lege peccaverunt, per legem judicabuntur; id est, gravius; quia praeter naturam legem quoque accusantem habebunt.

9.2.7 Neque hinc tantum, sed et quod in causa fuerint cur gentes Deum blasphemarent: Nomen enim meum, inquit, per vos blasphematur in gentibus.

9.2.8 Cum igitur hoc maxime morderet illos; etenim credentibus quoque ex circumcisione res stupenda videbatur esse; quamobrem Petrum incusabant Caesarea ad se redeuntem, quod ad viros praeputium habentes ingressus esset, et cum illis comedisset.

9.2.9 Et postquam Dei oeconomiam intellexerant, adhuc mirabantur quo pacto donum sancti Spiritus in gentes effusum esset; ex stupore significantes se nunquam rem tam inopinatam exspectavisse.

9.2.10 Quia ergo sciebat illos hoc potissimum aegre ferre, nihil non agit ut eorum tumorem deprimat, et arrogantia inflatos dejiciat.

9.2.11 Et vide quomodo id agat: postquam de Gentilibus disputaverat; ostenderatque illos nullam prorsus defensionem habere, nullamque spem salutis, acriterque illos incusaverat de perversitate doctrinae deque vitae impuritate;

9.2.12 ad Judaeos sermonem transfert: ac recensitis iis omnibus quae propheta de illis dixerat, quod scelesti essent, dolosi, callidi, quod omnes inutiles facti, ac nullus in iis esset qui Deum requireret, sed omnes declinassent,

9.2.13 et similia, subdidit: Scimus autem quoniam quaecumque lex loquitur, iis qui in lege sunt loquitur, ut omne os obstruatur, et subditus fiat omnis mundus Deo. Omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei.

9.2.14 Quid ergo te effers, Judaee? cur altum sapis? Nam os quoque tuum obstructum est, et confidentia tua sublata, ac cum universo mundo tu factus es subditus, et perinde atque alii opus habes ut gratis justificeris.

9.2.15 Oportebat certe etiamsi probe vixisses, et fiduciam multam apud Deum habuisses, illis non invidere, qui per benignitatem Dei misericordiam et salutem consequuturi erant.

9.2.16 Nam extremae nequitiae est, aliorum bona inique ferre, cum maxime sine ullo tuo detrimento id futurum est. Si enim aliorum salus bona tua pessumdaret, jure doluisses; etiamsi id non accedat iis qui philosophari didicerunt.

9.2.17 Si autem alterius supplicium mercedem tuam non auget, neque illius felicitas ipsam minuit, cur tu doles quod alius gratis salute donetur?

9.2.18 Oportebat igitur, ut dixi, etiamsi te probe gessisses, non morderi de salute in gentes effusa:

9.2.19 cum autem iisdem obnoxius peccatis sis, Dominumque offenderis, aliorum bona aegre fers, et altum sapis, quasi solus debeas gratiae consors esse, non invidiae solum et arrogantiae, sed etiam tantae dementiae causa omnium gravissimis dignus fueris suppliciis: omnium quippe malorum radicem superbiam in te inseruisti.

9.2.20 Ideo sapiens quispiam dicebat: Principium peccati superbia; hoc est, radix, fons, mater. Sic per eam primus homo a beato illo statu dejectus est; sic diabolus qui illum decepit, ab illa dignitatis sublimitate excidit.

9.2.21 Quare cum nosset scelestus ille hujus peccati naturam posse ex ipsis caelis dejicere, hanc ingressus viam est, cum Adamum ex tanto honore deturbare curavit. Cum enim illum spe aequalitatis cum Deo adipiscendae inflatum reddidisset, sic illum dejecit, et in profundum inferni praecipitavit.

9.2.22 Nihil enim ita a Dei benignitate avertit, et gehennae ignis supplicio tradit, ut superbiae tyrannis. Hac nos occupante, tota vita nostra impura efficitur, etiamsi castitatem, virginitatem, jejunium, precationem, eleemosynam, caeterasque virtutes exerceamus.

9.2.23 Immundus, inquit, apud Dominum omnis superbus. Hunc ergo animi tumorem comprimamus; hunc fastum de medio tollamus, si mundi velimus esse, et ab eo, quod diabolo paratum est, supplicio liberari.

9.2.24 Nam quod arrogans eodem quo diabolus sit supplicio puniendus, audi Paulum dicentem: Non neophytum; ne in superbiam elatus, in judicium incidat et in laqueum diaboli. Quid est judicium? In eamdem, inquit, damnationem, in idem supplicium.

9.2.25 Quomodo igitur hoc malum effugeris? Si tecum reputes naturam tuam, si peccatorum multitudinem, si magnitudinem cruciatuum: si cogitaveris quam fluxa sint ea quae in hoc mundo splendida videntur esse, quaeque facilius marcescunt, quam verni flores.

9.2.26 Si has frequenter cogitationes animo versemus, si memoria repetamus eos qui in virtute maxime floruerunt, non facile diabolus nos efferre poterit, quantumvis contendat, neque inire viam qua nos supplantet.

9.2.27 Deus autem humilium, benignus ille et mansuetus, et vobis et nobis cor contritum et humiliatum tribuat. Sic enim poterimus caetera quoque facile praestare, ad gloriam Domini nostri Jesu Christi; per quem et cum quo Patri unaque Spiritui sancto gloria, in saecula saeculorum, amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY