PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

9.2.14 Quid igitur extollis te ipsum o Iudee? Quid magna sapis? Etenim et tuum obstructum est os et tua propalatio destructa est, et cum mundo omni et factus es obnoxius, et similiter cum aliis in necessitate constitutus, ut gratis iustificeris.
CLOSE
Griffolini

9.2.14 Quid te effers, Iudaee? Quid superbis? etenim os tuum obstrusum est, et tua periit audacia, et cum omni mundo etiam tu factus es subditus, nec secusB: cecus ac coeteri omnes, ut gratis iustificeris indiges.
CLOSE
Griffolini-Montanus

9.2.14 Quid te effers Iudaee? Quid superbis? etenim os tuum obstrusum est, et tua periit audacia, et cum omni mundo etiam tu factus es subditus, nec secus ac caeteri omnes vt gratis iustificeris indiges.
CLOSE
Montfaucon

9.2.14 Quid ergo te effers, Judaee? cur altum sapis? Nam os quoque tuum obstructum est, et confidentia tua sublata, ac cum universo mundo tu factus es subditus, et perinde atque alii opus habes ut gratis justificeris.