PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

9.1.2 Nec qui semper quidem que dantur perdit semper indigebit docente et nunquam aliquid sciet. Qui uero quecumque susceperit custodit, et sic reliqua assumit cito, pro discipulo magister erit. Et non sibi ipsi solum, sed et omnibus aliis utilis,
CLOSE
Griffolini

9.1.2 Qui enim id, quod accoepit, amittit, semper indigeat, oportet, nec ullo unquam tempore quicquam consequetur. Qui uero accoepta custodit, et iis1530: his indies aliquid superaddit, ex discipulo quam primum magister proculdubio euadet, non modo sibi sed omnibus utilis.
CLOSE
Griffolini-Montanus

9.1.2 Qui enim id quod accepit amittit, semper doctore indigeat oportet, nec vllo vnquam tempore quicquam consequetur: qui vero accepta custodit, et his in dies aliquid superaddit, ex discipulo quamprimum magister proculdubio euadet, non modo sibi, sed omnibus vtilis.
CLOSE
Montfaucon

9.1.2 Qui enim ea quae tradita sunt semper amittit, doctore semper egebit, nec unquam sciet quidpiam; qui autem accepta custodit, et reliqua superaddit, cito ex discipulo magister erit, nec sibi solum, sed aliis quoque utilis.