PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

9.1.13 Qui uero ex gentibus horum quidem nullo potientes, neque diuina quandoque eloquia audientes, neque quantum ad sompnium ut ita dicam, sed semper in sanientium inuolutati fabulis; hoc enim eorum que foris sunt philosophorum et poete delirationes uoluentium, et signis et lapidibus affixorum, et neque dogmatum neque conuersationis gratia scientium, quid benignum et sanum. Etenim uita erat eis dogmatibus immundorum et sordidior.
CLOSE
Griffolini

9.1.13 Gentiles autem nihil eiuscemodi1530: eiusmodi uiderant, nullos de deo sermones, ne in somnis quidem accoeperant, sed inF/1470/1486: om. insanientium fabulis uersati (hoc1470/1486/1530: Hec enim gentilium philosophia est, hoc poete), et1530: ac poetarum deliramenta1486: deliramento euoluentes, lignis et lapidibus affixi incubuerant. Neque doctrinae neque uitae gratia quicquam utile bonum ue conspicabantur. Eorum nanque uita quam doctrina1530: pocina immundior erat et scelestior.
CLOSE
Griffolini-Montanus

9.1.13 Gentiles autem nihil eiusmodi viderant, nullos de deo sermones, ne in somnis quidem acceperant, sed in insanientium fabulis versati, (haec enim gentilium philosophia est) ac poetarum deliramenta euoluentes, lignis et lapidibus affixi incubuerant, neque doctrinae, neque vitae gratia quicquam vtile, bonumve conspicabantur. Eorum nanque vita quam doctrina immundior erat, et scelestior.
CLOSE
Montfaucon

9.1.13 Gentiles autem nihil horum consequuti, divina oracula ne in somnis quidem audierant: sed in fabulis insanientium versati; sic enim voco externam illam philosophiam; et poetarum deliramenta tractantes, lignis et lapidibus addicti erant, nec vel in doctrina vel in morum disciplina quidpiam sanum vel utile noverant; vita quippe illorum impurior quam doctrina scelestiorque erat.