PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

9.2.2 sed cecum quid uere est, malitia et eorum que oportet, nichil potest conspicere cito. Mox igitur eo quod communicatores debebant habere eiusdem propalationis, aduersus se ipsos ensem impulerunt, a dei clementia expellentes se ipsos, et ualde conuenienter.
CLOSE
Griffolini

9.2.2 Sed caeca profecto malitia est, quae nihil oportunum, nihil utile intelligere potest. Sed quamprimum omnium obliuiscitur. Offensi itaque quod socios eiusdem habituri essent familiaritatis, contra se ensem strinxerunt, et longe a se diuinam abiecerunt benignitatem. Nec immerito.
CLOSE
Griffolini-Montanus

9.2.2 Sed caeca profecto malicia est, quae nihil opportunum, nihil vtile intelligere potest sed quamprimum omnium obliuiscitur. Offensi itaque quod socios eiusdem habituri essent familiaritatis, contra se ensem strinxerunt, et longe a se diuinam abiecerunt benignitatem. Nec immerito.
CLOSE
Montfaucon

9.2.2 Verum caeca profecto malitia est, quae quid deceat percipere nequit. Exulcerati ergo quod in eadem libertate consortes haberent, in se gladium impulerunt, seque a divina benignitate ejecerunt; et jure quidem.