PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

9.2.21 Vnde sciens pernitiosus ille peccati huius naturam sufficientem existentem et ex ipsis prohicere celis, hac uenit uia, quando Adam a tanto studuit deponere honore. Promissione enim dei parilitatis inflans eum, ita descidit et proiecit in ipsa inferni baratra.
CLOSE
Griffolini

9.2.21 Quare cum uersutus ipse atque scelestus huius peccati naturam uimqueB: unquam intelligat, quod ex ipso etiam caelo possit creaturam deiicere, hanc uiam aggressus est. Cum Adam e tanta gloria deturbauit. Quippe cum deo similem eum futurum polliceretur, superbia extulit, et ad ima praecipitem deuoluit.
CLOSE
Griffolini-Montanus

9.2.21 Quare cum versutus ipse, atque scelestus huius peccati naturam vimque intelligat, quod ex ipso etiam coelo possit creaturam deiicere, hanc viam aggressus est. Cum Adam e tanta gloria deturbauit, quippe cum deo similem eum futurum polliceretur, superbia extulit, et ad ima praecipitem deuoluit.
CLOSE
Montfaucon

9.2.21 Quare cum nosset scelestus ille hujus peccati naturam posse ex ipsis caelis dejicere, hanc ingressus viam est, cum Adamum ex tanto honore deturbare curavit. Cum enim illum spe aequalitatis cum Deo adipiscendae inflatum reddidisset, sic illum dejecit, et in profundum inferni praecipitavit.