PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

9.2.27 Sed deus humilium qui mittis est et benignus, ipse et nobis et uobis tribuat cor contritum et humiliatum. Ipsi poterimus et alia cum facilitate dirigere in gloria domini nostri Ihesu Christi per quem et cum quo patri gloria simul cum sancto spiritu in secula seculorum amen.
CLOSE
Griffolini

9.2.27 Bonus autem et mitissimus humilium deus, ipse et uobis et nobis cor contritum praebeat et humiliatum. Sic enim et haec etB: om. alia bona opera de nobis extare poterunt ad gloriam domini nostri Iesu Christi, cum quo patri gloria et spiritui sancto in saecula saeculorum1470/1486: om.. Amen1470: om..
CLOSE
Griffolini-Montanus

9.2.27 Bonus autem et mitissimus humilium deus, ipse et vobis et nobis cor contritum praebeat et humiliatum: sic enim et haec, et alia bona opera de nobis extare poterunt, ad gloriam domini nostri Iesu Christi, per quem et cum quo patri gloria, et spiritui sancto in secula seculorum, Amen.
CLOSE
Montfaucon

9.2.27 Deus autem humilium, benignus ille et mansuetus, et vobis et nobis cor contritum et humiliatum tribuat. Sic enim poterimus caetera quoque facile praestare, ad gloriam Domini nostri Jesu Christi; per quem et cum quo Patri unaque Spiritui sancto gloria, in saecula saeculorum, amen.