PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

9.2.6 Et hoc quidem, omne capitulum et ualde prudenter, secundum illam exercitat epistolam. Superius et maiori supplitio ostendit dignos esse. Quicumque enim in lege peccauerunt per legem iudicabuntur ait, hoc est difficilius cum naturam accusatricem habentes.
CLOSE
Griffolini

9.2.6 In qua epistola et utiliter admodum, et scite disputat. Coeterum superius grauiori eos supplicio dignos ostendit: Quicunque enim in lege peccauerunt, per legem iudicabuntur, hoc est, grauius. Quippe qui cum natura etiam legem habent, quae eos accusat.
CLOSE
Griffolini-Montanus

9.2.6 in qua epistola et vtiliter admodum, et scite hoc caput disputat. Caeterum superius grauiori eos supplicio dignos ostendit. Quicunque enim in lege peccauerunt, per legem iudicabuntur, hoc est grauius, quippe qui cum natura etiam legem habent, quae eos accusat,
CLOSE
Montfaucon

9.2.6 Hoc vero caput totum utiliter et admodum prudenter in epistola illa pertractat. Superius autem illos majori supplicio dignos ostendit: Quicumque enim in lege peccaverunt, per legem judicabuntur; id est, gravius; quia praeter naturam legem quoque accusantem habebunt.