PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

9.1.14 Quomodo enim non debebant? Deos suos in omni malitia letantes, uidentes et per turpia quidem uerba, per turpiores uero curatores, et hoc estimantes festiuitatem et honorem. Adhuc demum utique et per immundas occisiones et filiorum interemptiones, honorificatos et illos in hiis zelantes.
CLOSE
Griffolini

9.1.14 Et quid ita non esset?1470/1486: esset. cum uiderent1486: viderem deos suos in omnibus flagitiis sceleribusque delectari, et uerbis quidem obscenis, rebus autem obscenioribus coli, quibus et festum diem et cultum ipsis exhibere se1486/1530: se exhibere arbitrabanturB: arbitrantur. Praeterea nefandis etiam puerorum caedibus uenerari. Mirum si in hisB/1470/1486: iis illos imitabantur?1470/1486: imitabantur.
CLOSE
Griffolini-Montanus

9.1.14 Et quid ita non esset? cum viderent deos suos in omnibus flagitiis, sceleribusque delectari, et verbis quidem obscoenis, rebus autem obscoenioribus coli, quibus et festum diem, et cultum ipsis se exhibere arbitrabantur, praeterea nefandis etiam puerorum caedibus venerari: mirum si in his illos imitabantur?
CLOSE
Montfaucon

9.1.14 Quid autem aliud sperandum erat, cum deos suos viderent nullis non flagitiis gaudentes, atque obscoenis verbis, obscoenioribusque rebus cultos: haec pro festis diebus et pro honore habentes: ad haec etiam nefandis caedibus, puerorumque mactationibus honoratos, qua in re deos ipsi suos imitabantur.