9.1.17 Audi eum cui dispensatio hec credita est, hec dicentem. Quid igitur hic dicit? Questionem multorum hanc soluens. Ignorantes ait dei iusticiam, et querentes propriam iusticiam statuere, iusticie dei non subiecti sunt,
9.1.17 Audi, inquam, illum, cui ministerium hoc creditum est, et qui haec aperit hanc multitudinis soluens dubitationem: Ignorantes, inquit, iustitiam dei, et quaerentes propriam iustitiam statuere, iustitiae dei non sunt subiecti.
9.1.17 audi inquam illum cui ministerium hoc creditum est, et qui haec aperit, hanc multitudinis soluens dubitationem. Ignorantes, inquit, iusticiam dei, et quaerentes propriam iusticiam statuere, iusticiae dei non sunt subiecti,
9.1.17 Audi illum cui hoc ministerium creditum fuerat. Quid ergo dicit, ut dubitationem multorum solvat? Ignorantes justitiam Dei, et quaerentes propriam justitiam statuere, justitiae Dei non sunt subjecti.