PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

9.2.8 Quia igitur hec maxime erat mordens eos; et enim et hiis qui crediderant ex circumcisione hec res preter opinionem esse uidebatur. Ideoque interpellabant, Petro ad eos de Cesarea reuertenti quoniam ad uiros preputium habentes introiuit, et comedit
CLOSE
Griffolini

9.2.8 Cum igitur hoc maxime eos offenderet, (Etenim ex circumcisione credentibus nouum et admirabile uidebatur) iccirco Petrum accusabantB: accusabat, cum ad ipsos a Caesaria rediret, quod ad homines habentes praeputium diuertisset, et cum iis1470/1486/1530: his comedisset.
CLOSE
Griffolini-Montanus

9.2.8 Cum igitur hoc maxime eos offenderet, etenim ex circuncisione credentibus nouum et admirabile videbatur, idcirco Petrum accusabant cum ad ipsos a Caesarea rediret, quod ad homines habentes praepucium diuertisset, et cum his comedisset.
CLOSE
Montfaucon

9.2.8 Cum igitur hoc maxime morderet illos; etenim credentibus quoque ex circumcisione res stupenda videbatur esse; quamobrem Petrum incusabant Caesarea ad se redeuntem, quod ad viros praeputium habentes ingressus esset, et cum illis comedisset.