PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

9.1.15 Sed tamen et ad ipsum profundum malitie decidentes repente ueluti ex quodam prodigio desuper nobis et ab ipso celi uertice apparuerunt fulgentes. Qualiter igitur hoc factum est et unde?
CLOSE
Griffolini

9.1.15 Hi tamen cum in imum malitiae pelagus demersi essent, repente tanquam machina quadam ad superna impulsi ab ipso caelo clari apparuerunt. Quo nam pacto hoc factum est?1530: est,
CLOSE
Griffolini-Montanus

9.1.15 Hi tamen cum in imum maliciae pelagus demersi essent, repente tanquam machina quadam ad superna impulsi ab ipso coelo clari apparuerunt. Quo nam pacto hoc factum est,
CLOSE
Montfaucon

9.1.15 Attamen in ipsum nequitiae profundum lapsi, repente quasi per quamdam machinam sublimes acti, ex ipso caelorum vertice sublimes nobis apparuerunt. Id vero quomodo et unde evenit?